On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 1
"Propterea." Postquam locutus est de Filio Dei multa quae ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quae per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia praemissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis.
Versus 2
"Et omnis praevaricatio." Dicit "omnis," ut pro singulis peccatis sit poena; non enim solum omnis praevaricator qui multorum reus est, poenam luet.
"Justam mercedem." Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, "retributionem," hoc ad poenae quantitatem refertur, quae aequalis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit poena. Quod vero ait: "mercedis," hoc ad qualitatem poenae refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne aeterni incendii crucietur.
Versus 6
"Quid est homo." Potest hoc legi admirative, ut per hominem et Filium hominis intelligatur Christus homo. Cujus fuit memor Deus in conceptione, dando immunitatem a peccato. Et visitavit in resurrectione, dando gloriam immortalitatis. Potest etiam hoc legi, cum despectu, pro terreno: Adam enim homo fuit, sed non filius hominis, sicut homines dicuntur qui portant ejus imaginem. Qui autem portavit imaginem Christi dicuntur filii hominum potius. Et ille, vetus homo dicitur; iste, novus. Homo igitur hoc loco terrenus est; Filius autem hominis, coelestis. Et ille longe sejunctus est Deo, hic autem praesens est. Et ideo illius est memor tanquam in longinquo positi. Hunc visitat quem vultu suo, id est, gratiae suae praesentia illustrat.
Versus 9
"Eum autem," etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quae condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: "Pater major me est" ; qui non carni suae solum, sed etiam menti quam gerebat humanae Deum patrem praeferebat, quae sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori.
Versus 10
"Salutis eorum," id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus haeredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit.
Versus 11
Versus 14
"Quia ergo." Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quae per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideo "et ipse," Christus.
Versus 16
"Nusquam." Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte haec causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos.
"Apprehendit." Apostolus dixit: "apprehendit," non autem "assumpsit," quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanae naturae dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicae, sed humanae naturae data est haec dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.