On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 4
Versus 7
"Quapropter." Cum supra prae angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quae ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso prae Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis.
Versus 13
Versus 14
"Participes enim Christi." Debetis hortari, et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in haereditate: hac tamen conditione, "si initium substantiae," id est fidei, quae est initium bonorum, per quam Deus existit, in nobis, et per quam deificamur, et divinae substantiae participamus, "usque ad finem, firmum retineamus."