Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Omnis namque pontifex." Quia spiritualia non sic introducunt infirmos: ut corporalia; de his incipit, volens ostendere Novum Testamentum esse melius Veteri. Quaedam autem Christo communia cum sacerdotibus ponit, quaedam altiora pertinentia ad solum Christum. Quaedam porro humiliora, illis tantum sacerdotibus convenientia.

Versus 2

"Quoniam et ipse." Aufer hic occasionem extollendi se supra alios.

Versus 4

"Nec quisquam," etc. Percutit cupidos, qui non vocantur, sed ingerunt se.

Versus 5

"Non seipsum clarificavit." Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui". Quae clarificatio longe ante per Prophetam praedicta est: "Filius meus es tu, ego hodie genui te".

Versus 6

"Tu es sacerdos." Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coaeternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis.

"Secundum ordinem Melchisedech," qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitae, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.

Versus 7

"Preces supplicationesque." Christi dicit actionem et vitam cujus omnis actio fidelium est institutio, et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus, preces et supplicationes fuerant pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus, in quo auditus, pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus pro sola charitate.

"Exauditus est." Per hoc patet, quod per eum possumus consequi misericordiam cum jam ad dexteram sit Patris.

Versus 8

"Didicit," etc. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem.

Versus 9

"Omnibus obtemperantibus." Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quae salus bene potest esse per eum, quia ipse "est appellatus," etc.

"Factus est causa salutis," non cujuslibet, sed aeternae; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse caeteris, quoniam "appellatus est a Deo pontifex," sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco "appellatus a Deo est pontifex," et hoc, "juxta ordinem Melchisedech," scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.

Versus 11

"Ininterpretabilis." Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.

Versus 12

"Etenim cum deberetis." Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere.

"Quae sunt elementa exordii." Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus, materia de qua agit, ut nativitas, passio.

Versus 13

"Omnis enim," etc. Qui non capit hoc: "Verbum caro factum est," quomodo capiet: "In principio erat Verbum?" Omnis de hac re sermo, quo agitur, ut non solum credatur, verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur, onerosus est: facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit, ut spirituales, ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est. Nec tamen sic deserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.

PrevBack to TopNext