On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 1
"Quapropter." Duriter eis increpatis et culpatis, eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem.
"Inchoationis Christi sermonem," quo rudes sunt catechizandi, ut est Symbolum fidei et Dominica oratio.
"Non rursus," id est non olim, ut sicut prius ceciderunt, iterum cadant. Vel, "non rursus jacientes," ita modo jaciamus, ut amplius jacere non sit opus.
"Fundamentum." Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat fundamentum, eo quod ad Christianam religionem venientibus prius proponitur, ut super hoc, quod perfectionis est aedificetur. Hoc fundamentum dividitur in sex, quae sunt: inchoatio seu poenitentia, fides, baptismatum doctrina, impositio manuum, resurrectio, atque judicium. Quicunque aliquos ad fidem convertit, prius facit poenitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem judicii praestolari.
Versus 4
Versus 6
"Renovari," per baptismum, cujus virtus in cruce Christi constat, unde subditur: "Rursum crucifigentes." Quia in baptismo sumus conformes morti ejus et sepulturae. Qui putat secundo baptizari, secundo Christum (quantum ad se est) crucifigit, quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est; ita nos in baptismo semel morimur peccatis, non secundo vel tertio.
Versus 7
"Imbrem." Doctrinam sanctam, rorem coelorum, quem sitienti terrae pluunt coeli, id est praedicatores verbi veritatis.
"Generans herbam." Significat eos saepe bibisse per legem et prophetas verbum coelestis doctrinae, qui nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre.
"A quibus colitur." Cultores terrae sunt qui vomere spirituali arbusta conscindunt, et falce verbi Dei noxia praecidunt. Vel illi a quibus colitur. sunt illi iidem qui se colunt in bonis operibus, imitati scilicet majores, secundum illud: "Et fecerunt fructum nativitatis," quia patres suos, qui eos in fide genu erunt, imitantur.
Versus 9
"Confidimus." Quia de praesenti non habet Apostolus unde eos laudet; de spe futurorum attollit, ad quae per praeterita allicit, et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans, et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum quae fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta, ita ipsa eadem per poenitentiam et alia bona sequentia reviviscent.