Capitulum 8
4
// Crisost "Quid enim tam congruenter pro hominibus offerretur quam humana caro et quid tam aptum immolationi quam caro mortalis. Et quid tam mundum pro mundanis vitiis mortalium quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero et ex utro virginali. Et quid tam graue offerri et suscipi posset quam caro sacrificii nostri. Ut (quia quattuor considerantur in omni sacrificio scilicet cui offeratur a quo offeratur quid offeratur pro quibus offeratur) idem ipse unus verusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos deo: unum cum illo manens cui offerebat unum in se faceret : offerebat pro quibus unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat"