On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 1
Versus 8
Versus 13
"Si enim sanguis." Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis.
Versus 14
"Obtulit semetipsum." Christus, medius inter Deum et homines, dator est Novi Testamenti: quasi pontifex nobis est dator legis novae.
"Ac operibus mortuis;" id est peccatis, quae qui tangit inquinatur, sicut qui tangebat mortuum coinquinabatur; nec intrat in coelum, sicut nec ille in templum.
"Viventi." Christi tamen mors erat necessaria in redemptione non modo gentilium, sed et earum praevaricationum quas lex ostendebat, non solvebat. Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus nisi Unigenitus Dei pro nobis moreretur, debitoribus mortis; sed sic fecit nos dignos Testamenti et promissae haereditatis, et ita Testamentum factum est firmum.
Versus 22
"Et sine sanguinis effusione," etc. Haec determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quae fiebat de cinere vitulae rufae, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulae. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quae Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.