On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Jacobus." Iste ecclesiae Hierosolymitanae, post apostolos ad praedicandum missos, curam et regimen suscepit.
"Duodecim tribubus." Praecipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: "Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt," etc. Idcirco eis scribit praecipue, et quia ipse a caeteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.
Versus 2
Versus 10
"Dives autem." Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare.
Versus 13
Versus 14
"Unusquisque tentatur." Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super fundamentum, lignum, fenum, stipulam aedificamus, diabolus superponit incendium. Aedificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem.
Versus 17
Versus 18
Versus 19
"Tardus ad iram." Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiae non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.
Versus 21
Versus 23
"Consideranti vultum." Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis, vel quid futurus, quam brevis aevi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam et voluntatem poenitendi contraxit; sed statim, aliqua tentatione seductus, obliviscitur compunctionis, et ad peccata redit. Hujus inconstantiae comparat eum qui libenter verbum audit, et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua, sine doctore se ad Scripturas applicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit, cum neuter impleverit.