On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 1
Versus 5
Versus 8
"Si tamen legem." Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinae, quae omnes diligi praecipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter praedictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quae dicit: "Diliges proximum", benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi.
Versus 10
"Quicunque autem." Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: "Quicunque autem," etc.
"Offendat autem in uno factus est omnium reus." Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quae est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, caetera, quae completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.
Versus 12
"Sic loquimini." BED. " Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quae spontaneos vocat ad poenitentiam et peccata dimittit."
Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit poenas impietatis.
Versus 14
"Quid proderit," etc. ID. "Hic latius disputat de operibus misericordiae, ut quos praecedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium."