Caput 4
Caput 4
Versus 5
"An putatis?" etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: "Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis." Vel: "spiritus concupiscit ad," id est "contra invidiam," id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.
Versus 6
"Majorem autem dat gratiam." Spiritus gratiae non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiae saeculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: "Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam," etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori poena plectuntur, qui Deo subdi poenitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.