Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 1

"Agite nunc." Tempore accepto et in die salutis, futuras poenas fletibus et eleemosynis redimite.

Versus 3

"Et aerugo." BED. " Non solum immisericordes divites visibilis genennae ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur."

"In testimonium." Id est ad augmentum poenarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis.

"Manducabit carnes." Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius saeviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suae tenaciae accusabit.

"Sicut ignis," qui consumit metalla et caeteras res, sic aerugo vestras carnes.

Versus 4

"Ecce merces." BED. "Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: "Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?""

Versus 5

"Epulati." ID. " Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et caeterorum scelerum quae fecerant Judaei."

Versus 7

"Patientes" ID. " Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: "Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam"."

Versus 10

"Prophetas." ID. " Prophetae, qui tam sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis."

Versus 11

"Sufferentiam Job." Non dicit: "finem Job," cui temporalia sunt restituta, sed "sufferentiam Job. Et finem Domini," quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed aeterna sicut Christus novus homo.

"Et finem Domini." BED. "Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica praedicatione didicistis."

Versus 13

"Oret." Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat.

Versus 15

"Et si in peccatis." BED. " Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: "Confitemini," etc."

Versus 17

"Oratione oravit." Astruit exemplo quantum valeat justi deprecatio assidua cum Elias tantum una oratione orando tam longo tempore continuerit coelos, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit.

Versus 18

"Et rursum." BED. " Ubi Elias tempus perspexit, etc., usque ad quid ergo multi fideles multis orationibus?"

Versus 19

"Si quis ex vobis." Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolae quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius aeterna. Si enim magnae mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in coelesti patria sine fine victuram?

Versus 20

"Salvabit." Quidam codices habent: "Salvabit animam suam a morte." Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitae coelestis sibi conquirit.

PrevBack to TopNext