On this page
Caput 11
Caput 11
Versus 1
Versus 2
Versus 4
"Eduxi eos." HIER., ORIG. " Nos quoque eduxit Deus de Aegypto et fornace ferrea, etc.,usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei."
"Et eritis." Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: "Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Israel". Et alibi quoque inquit, "Ero Deus eorum" Et, "Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob." Quod exponens Salvator ait: "Deus autem non est mortuorum, sed vivorum". Mortuus est, scilicet peccator.
Versus 15
Versus 18
"Tu autem." HIER. " Judaei et nostri judaizantes ad personam Jeremiae hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse?"
ORIG. " Tu autem, Domine, etc. "Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam". Juxta Psalmistam, "Dominus docet hominem scientiam". Unde: "Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in coelis est", qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur."