Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 1

"Audite verbum," etc. HIER. " Proprie adversus eos loquitur, etc., usque ad et ex causis coelestium moderentur terrena."

Versus 3

"Lignum." ID. " Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum."

Versus 4

"Argento et auro." ID. "Ut fulgore materiae simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur."

Versus 5

"Nolite ergo timere." Solent plerique gentium daemones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, "Aeneid." III: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.

Versus 6

"Non est similis tui." Non est similis tui Domine, deorum, scilicet qui ab haereticis finguntur.

Versus 7

"Tuum est enim." HIER. "Quamvis haeretici juxta sapientiam mundi, etc., "usque ad Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo"."

Versus 9

"Involutum." ID. " Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum coeli sibi colorem ostendunt, et coelestia promittunt."

Versus 11

"Coelos et terram." Quae cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt.

Versus 12

"Qui facit. Dominus qui facit terram in fortitudine," ORIG., Homil. in Jer. " etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero coelestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt."

Versus 13

"Nebulas." HIER. "Quae noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, "Exspectet terra, ut pluviam verba mea". Et Isaias: "Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est"."

"Ab extremitatibus." Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes.

"Fulgura in pluvias." ORIG. " Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt."

"Et educit ventum de thesauris." ID. " Venti qui terras perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi."

Versus 14

"Stultus." HIER. " Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat."

"Falsum est." ORIG. "Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit."

"Non est spiritus." HIER. "Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebraeos appellantur "ruah.""

Versus 15

"Vana sunt." Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut aurum.

"In tempore visitationis." Ad tempus valet haeresis, ut qui "probati sunt manifesti fiant". Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.

Versus 17

"Congrega." HIER. "Praecipitur Jerusalem ut quidquid substantiae foris habet, in urbem munitissimam congreget, et longe obsidioni praeparet alimenta. Non enim Deus, sicut prius, longe post futura minatus, sed statim futura."

Versus 19

"Vae mihi," etc. ID. "Conqueritur Jerusalem quod vehementer afflicta sit et plaga insanabili."

Versus 20

"Tabernaculum." ID. " Plangit Jerusalem tam facilem factam subversionem suam, etc., usque ad magna pars eorum interfecta atque deleta est."

Versus 21

"Grex." ID. "Septuaginta: "pecora."Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent."

Versus 22

"Vox auditionis." ID. " Haec omnia quae praeteritus et praesens sermo describit, etc., usque ad qui "stulte egerunt," et Dominum non quaesierunt."

"Draconum." Vel Struthionum. Symmachus, "Syrenarum," ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quae solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quaedam monstra et daemonum phantasmata.

Versus 23

"Scio," etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: "A Domino gressus hominis dirigetur".

Versus 24

"In judicio, et non in furore. (HIER)" ". Quasi, quae patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quae non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur."

PrevBack to TopNext