Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Versus 1

"Haec dicit Dominus." HIER. " Vir sanctus lumbare Dei dicitur, qui de limo terrae assumptus est, etc., usque ad multitudine innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus."

Versus 5

"Et abscondi," etc. ORIG. " Judaei indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, etc., usque ad si non adhaerens Domino, uno spiritu fuerit in Christo."

Versus 7

"Et tuh lumbare." HIER. " In captivitate. Significat autem quod propheta, etc., usque ad ideo aeterna perditione contabescit."

Versus 12

"Omnis laguncula." ID. "Haec est ebrietas, qua obliviscimur praeceptorum Dei, et vitiis atque peccatis, etc., "usque ad Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?""

Versus 14

"Et dispergam." ID. " Rationabili ira, ut reducam ab errore, doloribus et tormentis, etc., usque ad et omnis populus Jerusalem calice Babyloniae sit inebriandus et captivitate obruendus."

Versus 16

"Date Domino," etc. ID. " Ad poenitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: "Dies tenebrarum et turbinis"."

Versus 17

"Quod si hoc non audieris." ID. " Dicamus Judaeis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetae a facie superbiae eorum."

"Captus est." A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Israel fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.

Versus 18

"Dic regi et dominatrici." HIER. " Verbum Haebraeum "Gebira," Aquila et Symmachus Dominatricem et dominam interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione daemonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est."

Versus 21

"Tu enim docuisti eos," etc. ID. "Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniae."

"Tu enim," etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quae docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.

Versus 22

"Propter multitudinem," etc. ID. "Hinc discimus, quandiu peccata sunt minora, etc., "usque ad Isti resurgent in vitam aeternam, et illi in opprobrium et confusionem sempiternam"."

Versus 23

"Si mutare potest," etc. ID. "Hoc testimonio utuntur, qui diversas naturas asserere conantur, etc., "usque ad Non igitur glorietur sapiens in sapientia sua, vel fortis in fortitudine sua", et hujusmodi, quae in omnibus operatur virtus Christi."

Versus 26

"Nudavi." ID. "Rogemus Christum, ut nec in praesenti, nec in futuro revelet posteriora nostra, sed deleat iniquitates nostras, et scelera nostra apparere non sinat."

Versus 27

"Super colles." Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.

PrevBack to TopNext