On this page
Caput 14
Caput 14
Versus 8
"Exspectatio Israel." ID. "Dicamus et nos in tempore siccitatis et aquae penuria, "Tibi peccavimus, et malum coram te fecimus", tuum praestolamur adventum, qui salvas Israel, non suo merito, sed tua gratia."
Versus 13
"Prophetae dicunt eis," etc. Audiant haec magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suae avaritiae; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.
Versus 21
"Solii gloriae." Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, "Thronum ejus in terra allisisti." Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quae mutatur severitate sententiae, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.