On this page
Caput 15
Caput 15
Versus 11
"Si non reliquiae." Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: "Vae mihi, mater mea," etc. Quasi: Noli considerare praesentia tantum, sed futura.
Versus 13
"Et thesauros." ORIG. "Unus thesaurus est Jeremias, alius Isaias, vel Moyses et caeteri. Hos thesauros abstulit Deus Judaeis, et dedit nobis: unde, "Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus". Primum "credita sunt illis eloquia Dei", et postea data nobis. Habent quidem legem et prophetas, sed non intelligunt."
Versus 15
"Noli in patientia tua suscipere me." Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicae passionis et ruinae Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Caesaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium poenitentiae oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.
Versus 17
"Non sedi," etc. HIER. " Hebraei arbitrantur haec ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quae opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum."