Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 1

"Peccatum Juda scriptum est," etc. HIER. "Quasi dicat: Gentium peccata deleta sunt, de quibus ad Moysen dicitur, "Dimitte me,"etc., "usque ad Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus"."

ORIG. " Forsitan peccatum Juda, peccatum nostrum, qui credimus in Christum de tribu Juda, etc., usque ad si de Juda proditore volueris intelligere: "Peccatum Juda scriptum est," repugnat quod sequitur eorum, etc."

Versus 3

"Excelsa." HIER. " Quae Hebraice Ramoth. Et significantur haeretici, qui ponunt in coelum os suum, etc., usque ad et servitus daemonum, qui inimici et ultores."

Versus 5

"Maledictus homo." ID. " Maledictus ergo Paulus Samosetanus et Photinus qui quamvis sanctum, etc., usque ad ut fieret utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed Creatorem."

Versus 7

"Benedictus vir," etc. ID. " Quasi: Judaei maledicti et haeretici, qui non habent spem in Domino, etc., usque ad qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur: et dicit, "Ego sum vita"."

Versus 8

"Quod ad humorem." ID. "Quasi diceret: de siccitate Judaica transit ad baptismi gratiam."

Versus 11

"In dimidio dierum." ID. "Dies ejus hujus saeculi sunt. Eruit nos Christus de hoc saeculo nequam, et derelinquimus per diem."

"Novissimum ejus erit insipiens," cum omnia subjecta fuerint Christo. "Novissimus inimicus destruetur mors."

Versus 14

"Sana me, Domine." ID. " Multi medici curaverunt, etc., usque ad curari et sanari cupit, cujus vera laus et vera medicina."

Versus 15

"Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum," etc.

Versus 16

"Ego non sum turbatus te pastorem sequens." ID. " Quanto plus Christum sequeris, etc., usque ad dies judicii malus his qui tormenta patiuntur."

Versus 19

"Vade et sta," etc. " Quasi diceret: Quia verba tua audire contemnunt, etc., usque ad quasi non audierint, sed audiant velint nolint."

Versus 21

"Custodite animas." Ne praeceptum sabbati instauratum per Jeremiam discerpamus, totum simul ponimus, simul omnia cognoscamus.

Versus 24

"Ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati." ID. " Si nostri judaizantes, etc., usque ad sed et patrem suum dicebat Deum."

Versus 27

"Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem," etc. Quasi dicat: Haec sunt praemia eorum qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere gravantur.

"Si autem," etc.

PrevBack to TopNext