"Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino dicens." HIER. " Per omnes sensus ad judicium, etc., usque ad et ibi audire praecepta Domini."
Versus 4
"Et dissipatum est," etc. Dissipatum divina providentia, ut nescius artifex errore suo parabolam figuraret.
Versus 7
"Repente loquar." ID. " Liberum arbitrium significat, etc., usque ad ut in omnibus excellat gratia largitoris."
Versus 11
"Ecce ego." HIER. "Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone."
Versus 12
"Post cogitationes." ID. " Ubi est absque gratia Dei, etc., usque ad omnes in circumitu ejus nationes."
Versus 14
"Nunquid de petra:" " quasi diceret: Sicut de Libani summitatibus, etc., usque ad populus meus oblitus est mei."
Versus 16
"Ut fieret terra." ID. "Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum, quando nullus Judaeorum terram et urbem sanctam ingredi ege permittitur. Sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa."
Versus 17
"Sicut ventus." ID. "Usque hodie haec sententia permanet, etc., "usque ad tunc omnis Israel salvus fiet.""
Versus 18
"Venit." ID. " Ista tunc Judaeorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes."
Versus 19
"Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum." ID. "In typo Salvatoris, etc., "usque ad sanguis ejus super nos et super filios nostros"."
Versus 23
"Ne propitieris iniquitati eorum," etc. " Non est contrarium superiori sententiae, etc., usque ad ne inultum peccatum illis fieret in exemplum."