Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Versus 1

"Haec dicit Dominus: Vade et accipe lagunculam." HIER. "Vult divina Scriptura non solum auribus docere populum, sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quod visu percipitur quam quod auditu."

"Lagunculam figuli" " pro laguncula figuli, etc., usque ad et pro Hierihoh "Chiricho.""

Versus 4

"Eo quod." ID. " Omnis haereticus derelinquit Deum, etc., usque ad et comburunt idolis filios suos quos in haeresi genuerunt."

Versus 5

"Quae non praecepi." " Non praecepi vel cogitavi, etc., usque ad haec de Deo accipienda sunt, sicut alia."

Versus 6

"Topheth, et vallis filii Ennom," etc.

ID. " Quae sit vallis filii Ennom, etc., usque ad vel historialiter Babylonio vastante."

Versus 7

"Et dabo cadavera." " Quamvis haec in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum."

Versus 11

"Sic conteram populum istum." Sub Aelio Adriano civitas, et nomen perdidit, et statum, ad frangendam superbiam habitatorum. Sanctae autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant, sed locum.

ID. " Judaei auream atque gemmatam Jerusalem, etc., usque ad et vero judici cuncta reserventur."

"Et in Topheth sepelientur," "etc., usque ad quae huic imminet loco, fiat sicut Topheth."

Versus 13

"Et erunt domus Jerusalem et domus regum." Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebraeo non habetur, sed a LXX interseritur.

PrevBack to TopNext