"In principio regni," etc. ID. "Haec prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, haec in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiae ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur."
Versus 2
"In atrio domus." Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.
Versus 3
"Si forte audiant," etc. ID. " Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum."
Versus 4
"Si non audieritis." " In nostra positum est voluntate, etc., usque ad nec semel et a saeculo, sed semper et sollicito?"
Versus 6
"Dabo domum istam sicut Silo." " Sicut exstructo templo in area, etc., usque ad factus pro nobis maledictum."
Versus 10
"Portae domus." Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.
Versus 11
"Et locuti sunt." " Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes."
Versus 12
"Et ait." " Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: "In veritate enim misit me Dominus ad vos.""
Versus 13
"Nunc ergo bonas." " Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate."
Versus 16
"Et dixerunt." " Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiae possumus liberare."
Versus 20
"Fuit quoque." " Quaeritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est."
Versus 22
"Et misit rex." " Quaeritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum coepisset regnare."
Versus 24
"Igitur manus Ahicam." Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.