Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 1

"In principio regni," etc. HIERON. "Multi putant hoc sequentis esse principium; sed superiori est jungendum, ut quidquid dictum refertur vel factum, in principio regni Joachim credamus fuisse."

Versus 2

"Haec dicit Dominus." Praeterita visio in principio regni Joachim: haec autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.

Versus 5

"Terram et homines." Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quae sunt ei subjecta.

"In fortitudine." Christus Dei virtus et Dei sapientia.

"Et dedi," etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.

Versus 6

"In manu Nabuchodonosor." ID. "Quantae infelicitatis est Israel, cujus comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur?"

"Insuper et." Omne genus animalium; cum homine enim omnia traduntur, quae ipsi subjiciuntur; vel feras gentes, ut illi serviant qui servire non noverant.

Versus 7

"Donec veniat," etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum.

Versus 12

"Et ad Sedeciam." Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judaei privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur.

Versus 14

"Nolite audire." " In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos."

"Non servietis." Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire.

"Verba prophetae." Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.

Versus 16

"Et ad sacerdotes." Post gentes et reges, sacerdotibus loquitur, et populo, qui jam interitum prophetis annuntiaverat, dicens: "Et ejiciam vos," etc. Loquitur autem eadem quae supra.

Versus 17

"Ut vivatis." " Nota Dei clementiam, etc., usque ad In quo ostenditur posse retineri Deum precibus sanctorum."

Versus 18

"Occurrant Domino." ID. "Occurrant, et quae praedicunt opere completa demonstrent, et tunc veritate vaticinium probabitur."

Versus 19

"Ad columnas." ID. "Enumerat vasa quae translata fuerunt in Babylonem, capto Sedecia, civitate incensa, temploque subverso."

PrevBack to TopNext