"In tempore." HIER. "Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judaeorum salus sit gentium."
Versus 3
"Longe Dominus apparuit." " Quia offenderat Dominum Israel, etc., usque ad non merito salvatus est."
Versus 5
"Plantabunt," etc. ID. "Qui post captivitatem Israel ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: "Plantate plantaria et vindemiate"."
Versus 7
"Reliquias Israel." Quae secundum electionem salvantur.
Versus 8
"Ecce ego adducam," etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariae, quibus praecipitur: "Personate, canite", etc.
"Claudus." ID. "Qualibus per Eliam dicitur: "Usquequo claudicatis utroque pede?"Sed in Christo postea cucurrerunt; et, "qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.""
Versus 9
"In fletu venient et in," etc. ID. " Judaei hoc putant esse completum, etc., usque ad haec fuisse completa possunt probare."
"Et Ephraim." " Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc."
Versus 11
"De manu potentioris," etc. ID. "Adversariae potestatis, quae natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, et domum ejus diripit."
Versus 14
"Animam sacerdotum." Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in aeternum.
"Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus," etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est.
Versus 15
"Vox in." ID. " Quidam Judaeorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebraeos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse."
"Rachel plorans." " Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos."
Versus 16
"Et revertentur." ID. " Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum."
Versus 18
"Eruditus sum." Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quae ad praesens videtur esse tristitiae, post reddit fructum pacis.
Versus 19
"Quoniam sustinui." ID. "Per ignorantiam aetatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: "Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris."Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terrae fertilitatem."
Versus 20
"Si filius honorabilis," etc. Poenitentiam agente Ephraim et dicente: "Erudisti me, Domine, et eruditus sum," etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, "Si filius honorabilis," etc.
"Idcirco conturbata." Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.
Versus 21
"Statue tibi," etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens poenitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, "Memento unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac".
"Dirige cor tuum." ID. " Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus saeculi declinare consentit."
"Revertere, virgo, Israel, revertere ad civitates tuas istas." ID. " Licet haec quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus saeculi."
Versus 23
"Adhuc dicent." ID. "Christianis, scilicet temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit."
"Benedicat tibi." " Haec sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judaeos et nostros judaizantes carnaliter."
Versus 25
"Quia inebriavi." " Mutatio personarum, etc., usque ad respondet populus de captivitate reversus: "ideo expergefactus sum," etc."
Versus 26
"Ideo quasi." " Ut imitarer dicentem, etc., usque ad et diem resurrectionis exspectat."
Versus 27
"Ecce dies veniunt dicit Dominus." " Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus."
Versus 30
"Obstupescent dentes." ID. " Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc.,usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium."
Versus 31
"Ecce dies." " Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur."
Versus 34
"Et non docebit." Ut non quaerant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est.
"Omnes enim cognoscent." HIER. " Quia omnes eruntetc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit."
Versus 35
"Qui dat solem." ID. "Secundum Genesim sol in coelo positus est in lumine diei, luna et stellae in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: "Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam,"quia invicem sibi dies et noctes succedunt."
Versus 36
"Si defecerint," etc. Si coeli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Coeli autem peribunt.
Versus 37
"Si mensurari." " Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit."
Versus 38
"Ecce dies." " Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per "men" litteram."
"Usque ad anguli portam." ID. " Nulla enim vera justitia, etc., usque ad haec aedificatio manebit in aeternum."