Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 30

Caput 30

Versus 1

"Hoc verbum." HIER. " Jeremias reversionem promittebat, etc., usque ad Sed cum Israel et Judas in terram suam revertentur."

Versus 7

"Vae quia magna." ID. " Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt."

Versus 9

"Et David." Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.

Versus 10

"Serve meus." ID. "Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetae, et Paulus in principio Epistolarum hoc titulo gloriantur."

Versus 12

"Plaga." ID. "Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat."

Versus 16

"Propterea." ID. " Sub Zorobabel haec facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur."

Versus 18

"Ecce ego convertam." ID. " Quoniam typus praecessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur."

Versus 19

"Ludentium, et multiplicabo eos," etc. Non secundum illud, "Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere" ; sed sicut David ludebat ante arcam Domini

PrevBack to TopNext