Caput 47
Caput 47
Versus 4
"Et dissipabitur." Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palaestinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananaeorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit.
"Reliquias insulae Cappadociae." In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Haec est terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem Judae: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palaestinae, quamvis de ea prophetatum sit "Gaza futura est in tumulum sempiternum:" sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco aedificata est.