On this page
Caput 48
Caput 48
RAB. " Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor."
Versus 10
"Maledictus qui facit," etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus.
"Maledictus." RAB. " Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad saepe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt."
"Et maledictus." Potest haec maledictio omnibus convenire qui fluxum saeculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: "Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt", etc. "Quia sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt". Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei.
Versus 17
"Consolamini." Ironice vel ad poenitentiam provocat, ut per satisfactionem congruam evadant miseriam. Mystice. Sapientes hujus mundi et haeretici, quos Moab significat, si stultitiam non correxerint ad fidem catholicam conversi, veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum, id est, diversis sectis. Quae enim longe vel prope a veritate distant, lucente Evangelio subvertentur.
Versus 29
"Audivimus." Quia in priori commate errantes ad poenitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: "Audivimus superbiam Moab," etc. Et Moab superbiae arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus fortitudo.
Versus 31
Versus 32
Versus 34
"A Segor usque ad Oronaim." Segor urbs quae Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciae ululatus personabit. De quo Isaias: "Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem", id est, perfectae aetatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est.