On this page
Caput 49
Caput 49
Versus 6
Versus 9
"Si fures." Haeretici qui furantur sufficientiam sibi, et quotidie aliquos de Ecclesia rapiunt, ingredientes vineam Domini, quam de Aegypto transtulit, cupiunt universa populari, ut vix racemum in ea relinquant. Sed Dominus e contra omnia secreta eorum, et patriarcharum Esau (qui primas scilicet haereses invenerunt) viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est patefacere quae tegebantur.
Versus 15
Versus 24
"Dissoluta." " Damascus interpretatur poculum sanguinis, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii ; quae omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus acervus credentium congregatur in ruina Judaeorum cadentium dum gentes surgunt."