On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 3
"Domine, oculi tui." ID. "Damnantur opera Judaeorum (in quibus juxta legis caeremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus."
Versus 5
Versus 21
"Audi, popule stulte." Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Israel enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis.
Versus 27
"Sicut decipula." Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam, "Omnis dives, aut iniquus, aut haeres iniqui." Atque utinam haec tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora.