Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Versus 1

"Confortamini," etc. HIER. " Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebraea Betacaren nominatur in monte positus."

Versus 2

"Speciosae." Describitur pulchritudo Jerusalem, quae est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur et speciosae mulieri comparatur.

Versus 3

"Pastores." HIER. " Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium."

Versus 4

"Vae nobis," etc. HIER. "Illis dicentibus: "Surgite et ascendamus,"isti respondent: "Vae nobis,"etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur?"

Versus 5

"Surgite." Qui dixerunt, consurgite et ascendite, etc., sese illis verbis provocant ad bellum: "Surgite et ascendamus in nocte," ut sciant adversarii non temporis esse victoriam, sed virtutum.

Versus 7

"Sicut frigidam." Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: "Refrigescet charitas multorum". Et illud: "Assimilabor descendentibus in lacum". Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Graecos, sed cisternam, quae Syro et Hebraeo sermone Gab dicitur.

Versus 8

"Erudire." HIER. " Per hoc discimus, quod "flagellet Deus,"etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem."

Versus 9

"Usque ad racemum." ID. " Quasi cum vastata fuerit Jerusalem, etc., usque ad quasi in cartallum vel in torcular."

Versus 10

"Incircumcisae aures," etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in praeputio, in corde, in auribus, unde: "Qui habet aures audiendi audiat".

Versus 11

"Idcirco furore." HIER. "Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum."

Versus 12

"Extendam." HIER. "Septuaginta: "Elevabo:"utrumque autem percutientis habitus est; unde: "Et adhuc manus extenta"sive, "excelsa"."

Versus 14

"Et curabant contritionem." ID. " Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiae praeparantes."

Versus 15

"Confusi sunt." ID. " Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu."

"Nescierunt." Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.

Versus 16

"State super vias." Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: "Ego sum via, veritas et vita", unde, "State super vias," etc.

Versus 17

"Vocem tubae." HIER. "Vocem tubae, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, "In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem.""

Versus 20

"Ut quid mihi thus." ID. " Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, "Redemptio animae viri propriae divitiae ejus"."

Versus 21

"Patres et filii." ID. "Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: "Sanguis ejus super nos et super filios nostros"."

Versus 22

"Ecce populus," etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturae ordo describitur, et praeliantium impetus, ut terrore commoti agant poenitentiam et Deum clementissimum placent.

Versus 23

"Vox ejus quasi," etc. Allegorice.

HIER. " Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes."

Versus 25

"Nolite exire," ID. " Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus."

Versus 27

"Et probabis." ID. " Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium."

Versus 28

"Omnes isti." GREG., Moral., l. XVIII, c. 14 " Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiae unitate discordat, proximum non amat."

PrevBack to TopNext