Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"In tempore illo," etc. HIER. "Omnia quae prophetalis sermo describit, etc., "uque ad"aurum et argentum quae in sepulcris more antiquo ponebantur."

Versus 4

"Et dices." Post tanta mala ad poenitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive, priusquam veniant, quae minatus est, hortatur ad conversionem, et poenitentiae locum indicat.

"Aversus est," sive "avertit." Quasi dicat: Conversus potest irae Dei precibus resistere et avertere.

Versus 5

"Quare ergo," etc. HIER. "Quanto eos ad poenitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi."

Versus 6

"Nemo quod bonum," etc. "Omne g enus hominum pronum est ad malum" ID.. In tempore Salvatoris, "omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum". Unde ipse: "Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus". Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?

Versus 7

"Milvus in coelo." ID. "Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones."

Versus 10

"Propterea dabo." ID. "Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt."

Versus 11

"Et sanabant contritionem." ID. " Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt dicentes, pax, pax, etc."

Versus 12

"Idcirco cadent." ID. "Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinae populi misceantur, quia scilicet "a minimo usque ad maximum omnes avaritiae student"."

Versus 13

"Non est uva," etc. Quasi dicat: Cum tempora praetereant, et aestati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia: de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis.

Versus 14

"Quare sedemus." Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis.

"Convenite et ingrediamur civitatem munitam." Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliae captae fuerant.

Versus 16

"A Dan auditus est." Ubi Jordanis fluvius oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phoenicem cum exercitu suo.

Versus 17

"Mittam vobis serpentes." ID. " Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus."

Versus 18

"Dolor meus." ID. "Ex persona Domini haec legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis."

Versus 19

"Et ecce vox." Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes.

Versus 20

"Transiit messis." Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita.

Versus 21

"Super contritione." Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.

PrevBack to TopNext