"Quis dabit." HIER. " Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetae intelligi potest."
Versus 2
"Quis dabit me," etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: "Usquequo sustinebo vos?" Et alibi: "Oui intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est".
Versus 3
"Quia de malo," etc. HIER. " De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam."
Versus 4
"Unusquisque," etc. GREG. "Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimae rectitudinis intima irrumpat."
"A proximo suo." HIER. "Quia "et inimici hominis domestici ejus". Fratrum quoque gratia rara. "Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur"."
Versus 5
"Ut inique agerent laboraverunt." GREG. "Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur."
Versus 7
"Et probabo eos." HIER. "In fornace tribulationis. "Vasa figuli probat fornax": ut quidquid in nobis adulterinae materiae est, excoquatur. Argentum enim Domini "igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum"."
Versus 9
"Nunquid super his" ID. "Saepe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit."
Versus 10
"Super montes." ID. " Tropologice. Super montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo."
Versus 11
"Et dabo Jesusalem." ID. " Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, "Inhabitabo et inambulabo in eis"."
Versus 14
"Cordis sui." Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravae cogitationes.
Versus 15
"Idcirco haec dicit Dominus." Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldaeis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.
Versus 16
"Gladium." HIER. "Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, sed in eo, quod mali sunt, dispereant."
Versus 17
"Et vocate." " Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas."
Versus 18
"Oculi nostri." Propterea: vel ipse Deus adjungit se compatientis affectui, ut quod populus sustinet, sustinere et sentire ipse dicatur.
Versus 19
"Quomodo vastati." Dicant hoc in persecutione credentium turbae, quae idcirco vastatae sunt atque confusae, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.
Versus 20
"Audite ergo." Superius dixit: "vocate lamentatrices," etc. Nunc quasi praesentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini.
Versus 21
"Quia ascendit." Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant.
Versus 22
"Loquere: Haec dicit," etc. HIER. " Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes."
Versus 24
"Qui facio misericordiam." ID. "Etsi quaedam videantur injusta, omnia tamen, etc., "usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur"."
Versus 25
"Ecce dies venient." ID. " Multae gentium, et maxime Judaeae et Palaestinae confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes."