On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 3
Versus 6
"Fuit homo missus." Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiae ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanae naturae, et specialiter praecursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam.
Versus 9
"Erat lux vera." Omnis homo dicitur illa natura in homine, quae ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quae sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in coelis est, quasi in alio mundo sunt.
Versus 14
"Et Verbum caro factum est." Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: "Et Verbum caro factum est." Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus.
"Plenum gratiae et veritatis." Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis praecedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, haec autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
Versus 15
"Hic erat quem dixi." Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Saepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et praedicaret, ad Joannem solitus erat venire.
Versus 16
"Et de plenitudine." Exposito testimonio praecursoris, redit evangelista ad testimonium suae assertionis. Quasi dicat: "Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiae et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus." Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus.
Versus 18
"Deum nemo vidit unquam." Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: "Non videbit me homo et vivet", id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: "Sta in foramine petrae, et cum pertransiero videbis posteriora mea" Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quae credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factae sunt, quibus Deum vidisse perhibentur.
"Unigenitus Filius," etc. Quae sit summa gratiae et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum." Quae in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: "Ostende mihi teipsum", sed Filius qui est in secreto Patris narravit, "quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare". Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
Versus 19
"Et hoc." Et haec et caetera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum.
"Tu quis es." Putabant Judaei Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futurae vindictae terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiae gratiam.
Versus 21
"Elias es tu?" Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias praecessurus sit eum. Sed ipse Elias praecessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo praecones sicut duo adventus ejusdem, unde: "Non sum Elias," id est, non praeco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiae judex.
Versus 23
"Ego vox clamantis in deserto." Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariae. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra haec omnia exaltatus praecursor Verbi, deserit omnia quae intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur praeter abundantiam gratiae, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: "Ecce agnus Dei. Isaias," Hoc de Joanne prophetavit: "Ego vox clamantis in deserto," in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi praesentis.
Versus 24
"Ex Pharisaeis." Id est, ex principibus Judaeorum, qui doctrinam non quaerunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum praedicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.
Versus 25
"Quid ergo baptizas." Audiebant Pharisaei in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisaeum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisaeo non dubitabant praecessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui praefiguravit baptismum.
Versus 28
"Haec in Bethania." Duae sunt Bethaniae. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quae trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiae, quae gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quae natura ad hoc creata erat; ut legi naturae obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quae nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quae est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiae, quae est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.
Versus 29
"Altera die vidit Joannes Jesum." Typice. Joannes, id est populus gratiae, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur.
"Venientem ad se, et ait." Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suae contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem.
Versus 31
"Ut manifestetur." Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quae est impletio totius justitiae; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis.
"Baptizans." Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quae est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi praeparet viam baptismo Christi.
Versus 32
"Et testimonium." Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet "vidit spiritum." In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam praedicare poenitentiam, id est, facere praeparationem praedicationis Christi, sed tantum de praeparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia.
Versus 33
"Et ego nesciebam." AUG. " Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: "In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes.""
HIER. "Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat."
"Et manentem." AUG. "Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum."
Versus 37
"Secuti sunt Jesum." Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhaerentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.
Versus 38
"Conversus." Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem praebuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit.
Versus 39
Versus 41
"Invenit hic primum." Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide.
"Invenimus Messiam," etc. Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam praefigurabat, etc.
Versus 42
"Tu es Simon filius." Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiae vel columbae, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiae quae in petra fundatur.
"Tu es Simon." CHRYS. "Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Israelem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quae a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedaei. Nam quibus quidam a prima aetate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est."
Versus 43
"In Galilaeam et invenit Philippum." Galilaea dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilaeam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.
Versus 45
"Invenit Philippus," etc. Nathanael peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes.
"Quem scripsit Moyses." Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui praenuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.
Versus 46
"Et dixit ei Nathanael." Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiae, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: "Veni et vide," etc.
Versus 48
"Unde me nosti?" Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quaerit, sed admirando, unde et ex qua virtute.
"Sub ficu vidi te." AUG. "Nathanael, id est donum Dei, est verus populus Israel donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quaesitus, quam Dominum videret et quaereret, et ante etiam quam per apostolos vocaret."
Versus 49
"Rabbi, tu es Filius Dei." Quia cognovit Nathanael Christum absentem vidisse quae ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Israel, id est Christum in quo probatur esse Israelita, ut dicitur, id est videns Deum.
Versus 51
"Videbitis coelum apertum." Nathanael Israelita, dicitur visurus apertum coelum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Israel.
"Super Filium hominis." Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanael et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturae in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse.