On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 7
"Et impleverunt." Quod jussu ejus impletae sunt hydriae, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litterae, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quae prophetia praedixit.
Versus 9
"Ut autem gustavit." Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas.
Versus 13
"Et prope erat Pascha." Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, praedicatores doctrinae coelestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quaestu temporali praedicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis praebent, per has signantur opera munditiae et pietatis, quae venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsae res quas dilexerunt, destruuntur.
"Et ascendit." Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno praedicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.
Versus 18
"Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit." Quia signum quaerunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: "Solvite." Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.
Versus 20
"Dixerunt ergo." Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: "Ille autem dicebat de templo corporis sui."
Versus 23
"Cum autem." Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Haec fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quae viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus coelesti lumine.