On this page
Caput 13
Caput 13
Versus 1
"Ut transeat." Interpretatur nobis evangelista nomen paschae, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Aegypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad coelum.
"In finem dilexit." In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.
Versus 2
"Et coena facta." Coena significat passionem. Sicut enim post coenam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a coena, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo praecinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, "accepit vestimenta," id est Judaeos in fine saeculi, quos prius excaecatos deposuit.
Versus 4
Versus 8
Versus 10
"Qui lotus." Baptismo lotus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrenae habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare, quos lavat Dominus interpellans pro nobis, et nos ipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non potest praedicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.
Versus 12
Versus 21
"Cum haec dixisset Jesus" Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.
Versus 26
Versus 33
Versus 34
"Mandatum novum do." AUG. " Non quod hoc non sit in antiqua lege, "Diliges proximum tuum sicut teipsum,"etc., usque ad quae dilectio facit mori saeculo."
"Ut diligatis invicem sicut dilexi vos." Non putetur haec praetermissa dilectio Dei quae est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in aegro, non morbum, sed salutem quam venit dare.