On this page
Caput 14
Caput 14
Versus 2
"In domo," etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum coelorum, sunt homines justi, in quibus sunt multae differentiae inter se. Et hae sunt mansiones ipsius domus.
AUG. " Modo justi sunt regnum Dei et regnum coelorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re."
Versus 3
Versus 4
"Et quo ego vado." Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero etsi putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est, Filium et Patrem. De istis scientibus subditur: Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis.
Versus 5
"Dicit ei Thomas," etc. Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, nesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant, et ipse est via, viam sciebant, et si ipsum sciebant, et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit: ipse ergo per se viam, ad se veritatem et vitam et ad Patrem, quia cum Patre unum est, vadit.
Versus 7
Versus 12
"Qui credit in me." Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quae ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora.
Versus 17
Versus 19
Versus 21
"Qui habet," etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo.
Versus 23
Versus 25
Versus 26
"Paracletus." Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit.
"Ille vos docebit omnia." Docebit quae dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.
Versus 27
"Pacem meam do." Et hoc est quod Propheta dicit: "Pacem super pacem". Pax est in hoc saeculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi "omnia aperta et laus unicuique". In illo autem et ab illo est utraque pax. "Ipse enim est pax nostra", et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc saeculo est nostra, quae est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet.
Versus 28
Versus 29
"Credatis." Non quod factum videritis quia non est laus vel meritum fidei, imo nec fides est de eo quod, videtur, sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei, non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum haec diceret parva erat, et cum moreretur, nulla.