On this page
Caput 16
Caput 16
VERS 1.-- "Haec locutus sum," etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: "Haec locutus sum," etc. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.
Versus 5
"Haec autem." Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: "Haec non dixi," etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post coenam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum praedixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non praedixerat, quia ipse cum eis corporali praesentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.
Versus 7
Versus 8
"Ille arguet." Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi.
AUG. " Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur."
"Et de justitia." Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed "Non videbitis me," vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: "Justus ex fide vivit."
Versus 13
Versus 14
"Ille me clarificabit." Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est aequalis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quae non mihi, sed hominibus prosit.
"De meo." Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: "Omnia quaecunque habet Pater mea sunt." Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.
Versus 16
Versus 23
Versus 25
"Haec in proverbiis." Quae hucusque dixi quasi in proverbiis (quae solent homines audire sed non intelligere) dixi, quia animales estis. "Animalis autem qui non percipit quae sunt Spiritus Dei". Quaecunque dicuntur de incorporea et immutabili substantia, habet quasi proverbia.
"Sed venit hora." Qua dato Spiritu faciam vos spirituales, ut certissima intelligentia mentis (etsi non ut in futuro) Deum videatis, et tunc palam de Patre nuntiabo, ut ipsum et me ejusdem substantiae intelligatis, et tunc, "In nomine meo petite." Quia tunc vere cognoscetis et scietis quod si ut homo rogo Patrem, ut Deus exaudio cum Patre; unde dicit: "Et non dico vobis, quoniam ego rogabo Patrem."
Versus 29
"Dicunt ei discipuli ejus." Cum nondum venisset hora quam promisit: "Ecce nunc palam loquitur." Illa quae Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit: "Modo creditis," etc.