On this page
Caput 17
Caput 17
Versus 1
"Haec locutus est." Non solum quae in coena, sed etiam quae ab initio. Sed maxime quae in coena hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Haec pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Haec est pressuris consolatio et liberatio.
"Pater, venit hora." Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quae et praesentium et futurorum aedificatio.
"Venit hora." Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quae fiant per tempora ordine congruo.
"Clarifica Filium." Humilitas in passione, claritas in resurrectione coepit. Venit hora passionis, seminandae humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, "ut Filius tuus clarificet te." Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judaea sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit.
"Ut Filius tuus clarificet te." In cognitione hominum, sicut dedisti, usque "ut cognoscant te, et quem misisti." Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et haec est clarificatio Patris, quae non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.
Versus 3
"Haec est autem," etc. Ordo, "Ut cognoscant te, et quem misisti," id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturae, et sic dedisti, "ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam:" Et "haec est vita aeterna, ut cognoscant te." Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat.
"Ut cognoscant te." Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et haec est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: "Ego te clarificavi super terram."
Versus 4
"Opus consummavi." Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus praedicando. Opus consummabo, quia jam factum praedestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: "Quam habui apud te priusquam mundus esset;" id est, sicut tunc in praedestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore.
Versus 6
Versus 12
"Cum essem." Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.
Versus 17
"Sanctifica." Sicut ex gratia tua incaepta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: "Sermo tuus veritas est," quod est, ego sum veritas. Graece λόγος, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris.
Versus 19
"Et pro eis ego sanctifico." Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suae quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: "ut sint et ipsi" sicut ego, "sanctificati in veritate" et in me.
Versus 20
"Non pro eis." Jam non de solis apostolis, vel de caeteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus.
Versus 21
"Ut omnes unum sint." Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiae. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore.
"Ut et ipsi." In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiae Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino.
"Ut mundus." Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.
Versus 24
"Quos dedisti." Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium.
Versus 26
"Ut dilectio." Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: "Et ego in ipsis sum." Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.