On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 4
"Angelus autem." Ecce duo miracula: unum invisibiliter per angelum in piscina, alterum visibiliter a Domino. In utroque unus sanatus, ut unitas commendetur. Alioquin nec in potestate ideo magnum et in benignitate parum fuit, unum de tot sanari ab eo qui omnes uno poterat erigere verbo. Sed in his corporalibus plus intendit aeternam salutem animarum.
Versus 10
Versus 14
Versus 16
"Quia haec faciebat in sabbato." Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.
Versus 18
"Respondit itaque Jesus." Quia commoti sunt de audita aequalitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium aequalem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quae omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem haec secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quaerant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quae non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.
Versus 19
"Amen, amen dico vobis." Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animae.
Versus 21
"Sicut enim Pater suscitat." Incipit ostendere quod Filius secundum quod aequalis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio.
Versus 23
Versus 24
"Quia qui," etc. Quia aequalis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam aeternam, quia haec est vita aeterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum.
Versus 25
Versus 26
Versus 27
"Et potestatem." Postquam dixit de resurrectione animae, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto, dedit Pater ei, quia Filius hominis est, in qua forma judicans bonis et malis videbitur. Visio enim formae Dei solis mundis corde promittitur, unde: "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt".
Versus 30
"Non possum ego a meipso facere." Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem.
"Sicut autem." Audio per unitatem substantiae, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quaero voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quae est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit.
Versus 31
"Si ego testimonium.". Dico de identitate essentiae suae cum Patre, ex qua vivunt non corpora quae non sentiunt, sed animae rationales mediae inter Deum et corpora: dicto etiam de minoritate humanitatis, in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et judicat: supponit de testimoniis suis quae non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus quae Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus, sed ut a lucernis, id est a Joanne et a Moyse, qui si non possunt conjungere animas Deo, possunt tamen confutare inimicos.