On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 1
Versus 3
"Reliquit Judaeam." Id est Pharisaeos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant.
Versus 4
"Oportebat." Inter Judaeam et Galilaeam Samaria est, id est, inter legem litterae, quae per Judaeam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilaea, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiae, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturae, ut cum utrisque in Galilaeam aeternae beatitudinis rediret.
Versus 5
Versus 6
"Erat autem," etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens.
"Jesus ergo fatigatus," etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta aetas qua venit, puteus profunditas hujus saeculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus saeculi, quae quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, praemissa cupiditate quasi hydria.
Versus 7
"Venit." In figura Ecclesiae de gentibus, quae prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo saeculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari.
GREG. " Vel mulier, id est Synagoga, quae venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam."
"Da mihi." Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiae.
Versus 9
Versus 11
"Dixit ei mulier." Aqua viva dicitur non alia, nisi quae ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.
Versus 12
Versus 16
"Vade, voca virum tuum," etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiae ascendas: "vade, voca virum tuum." Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quae modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Haec quae dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo haec spiritualia quae dico.
Versus 17
Versus 18
"Quinque enim viros." Quinque viri sunt quinque leges humanae naturae datae. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post praevaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanae propaginis. Tertia, Noe ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litterae, quae nullam salutem contulit, unde dicitur: "Quem nunc habes, non est tuus vir." Dimitte litteram, vade ad spiritum litterae ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias.
AUG. "Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiae, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quae dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori aetate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa aetas, non ad aeterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt."
Versus 20
"Panes nostri," etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quae me movet. Judaei se praeferebant Samaritanis pro templo quod aedificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judaeos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchae in montibus, Judaei in templo adoraverunt, praefigurantes modum bene orandi.
Versus 21
"Mulier." In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judaeos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: "Vos adoratis Patrem quem nescitis," quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: "Quia salus ex Judaeis est," etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judaeis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia.
"Crede mihi." Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: "Quia nisi credideris non intelliges".
"Quando neque in monte." Ecce pariter mons vester et templum Judaeorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judaei non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, "quia salus ex Judaeis est," sed quamvis ita simus differentes, tamen non praefero locum Judaeorum loco Samaritanorum, et hoc est.
Versus 23
Versus 25
"Scio quia Messias venit, qui dicitur," etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. "Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus." Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur.
Versus 26
"Ego sum qui loquor." Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quae fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: "Ego sum Messias," qua manifestatione accepta non habet quid ultra quaerat, unde sequitur: "Reliquit ergo hydriam," etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.
Versus 34
Versus 35
"Nonne vos dicitis." Cum quaerat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit.
"Levate oculos vestros." Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiae ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.
Versus 38
Versus 40
Versus 42
"Et mulieri dicebant." Postquam Dominus carnis praesentia Judaeis spiritualiter edoctis gratiam suae cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.
"Ipsi enim audivimus." Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine saeculi revertetur ad Judaeos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.
Versus 44
"Quia propheta." Allegorice. Patria Christi est populus Judaeorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilaeis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo praedicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.
Versus 46
"Et erat quidam regulus cujus filius." Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicae doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiae gentium conversionem ad quam Dominus a Judaeis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine saeculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiae infirmitate sanetur.
Versus 47
"Et rogabat." Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quae ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et praesens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: "Nisi signa et prodigia," etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: "Dic verbo et sanabitur puer meus" ; unde: "Non inveni tantam fidem in Israel." Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: "Nisi signa et prodigia." Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.
Versus 48
"Nisi signa." In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judaeorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quae solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judaeis durabit.
Versus 49
"Descende." Quasi aliter non posset sanare, nisi praesens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: "Vade, filius tuus." Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quae in hominibus non pensat naturam, sed quae extra patent.
Versus 54
"Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judaea in Galilaeam." De omnibus miraculis quae fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judaeis, quae supra ponitur. Caeteri enim Evangelistae quae hic reticet, dixerunt plane.