On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 16
"Respondit eis: Mea doctrina," hominis, "non est mea," sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.
Versus 18
Versus 21
"Unum opus feci." De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit, quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses, jubens circumcidere octava die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri. Et hoc est: Propterea ne quis turbetur, si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri quae salutis sunt.
Versus 23
"Si circumcisionem," etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quae me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut caetera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.
Versus 24
"Nolite judicare," etc. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascemini de circumcisione in sabbato, quia non est judicandum secundum faciem, id est actionem personarum, ut quod licuit Moysi, mihi non liceat, sed justum judicium, id est, secundum veritatem rerum: qua cognita, nec me nec Moysen damnabitis, nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit, ne in judicandis causis personas accipiamus, non quod pro diversitate graduum diversimode personas non honoremus.
Versus 25
"Dicebant ergo." Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quae putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quaerebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen aeterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta: "Generationem ejus quis enarrabit" Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.
Versus 28
"Et me scitis." Id est, effigiem vultus mei, "et unde sim" nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia "a me ipso non veni." Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: "Ego scio." Ergo a me quaerite, in me credite, quia "nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare".
Versus 33
"Adhuc modicum tempus." Quasi dicat: Quod modo vultis, post facturi estis, sed non modo, quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit, tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire praesentem et miracula facientem, quaeretis me post resurrectionem et assensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute, et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: "Quid faciemus? Vobiscum sum et vado." Non ait ero, sed sum, quia et si secundum quod homo mutat loca, secundum quod Deus non mutat, cum ubique sit. Unde alibi: "Filius hominis qui est in coelo," quasi dicit, loquens in terra.
Versus 37
"In novissimo autem." Post dissensiones Judaeorum de Jesu, et post verba quae dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiae vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum.
"Si quis sitit." Bibat spiritum, ut post exponit, "et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae." Venter est conscientia cordis, quae bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons.
Versus 39
"Nondum enim," etc. Et si prophetae acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiae loquitur omnibus linguis, a qua unitate praecisus non habet spiritum.
Versus 40
"Ex illa ergo turba," etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judaeorum: "Oportet obedire magis Deo quam hominibus": mortuos suscitant, inter flagella laetantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiae spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.