On this page
Caput 8
Caput 8
Versus 1
"Jesus autem." Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam, quae est in monte Oliveti.
Mystice: Signat altitudinem misericordiae, unde nobis chrisma, id est unctio. Mane redit ad templum. Mane est ortus novae lucis post tenebras legis, quo fidelibus, id est, in templo ejus misericordiam venit pandere et dare. Sessio est humilitas Incarnationis, qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum, sed inimici Pharisaei de justitia tentant, an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordiae praedicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram, et in hoc diceretur hostis legis contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam praedicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est verae justitiae: "Qui sine peccato est, primus in illam lapidem mittat." Non autem statim judicat, sed inclinans se digito scribit in terram.
Versus 3
"Adducunt." Mystice: Mulier in adulterio deprehensa signat Synagogam, quae adulteravit legem Moysi, sequendo traditiones patrum. Vel quae dimissa lege Moysi, jam sequitur fidem Christi, unde Judaeus jam quasi adulteram accusat. Vel signat Ecclesiam, quae relinquens Deum, fornicata erat cum daemonibus, quam Judaeus accusat, quod ad Christum accedat, et quasi novum idololatriae genus reputata est.
Versus 8
"Et iterum se inclinans." Data sententia justitiae qua illi conscii malorum, percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens: ut illis sit liberum exire, quos praevidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correctionem alterius, ita et post nos ipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.
Versus 12
Versus 15
Versus 19
"Dicebant ergo ei." Secundum carnem judicantes, Patrem Christi carnaliter acceperunt; sed erat homo in aperto, Verbum Patris in occulto.
Versus 20
Versus 21
Versus 24
"Dixi ergo vobis." Hic exponit quid sit esse de mundo, id est, esse peccatores infideles terrena sapientes, unde hoc eis exponit.
"Ego sum, moriemini," etc. Non dicit quid, vel Christus, vel Filius Dei, vel aliud hujusmodi, sed ad istos utitur verbo aeternae essentiae, sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Israel. Quasi dicat: Qui misi Moysen ad liberandum filios Israel, ego per meipsum veni liberare perditos. Caetera vero omnia quae mittuntur, non vere sunt.
Versus 25
"Principium." AUG. " Credite me principium,etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris."
"Loquor vobis." Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui aequalis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.
Versus 28
Versus 33
"Liberi." Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque Latine dici solet, liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus: liberi eritis, sed: "Veritas liberabit vos," in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem.
Versus 34
"Amen, amen dico," etc. Amen Hebraice, verum dicitur Latine, quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum, sed honorem habeat secretum, et est quasi juramentum, unde Hieronymus super Isaiam: Jurat Dominus per semetipsum, quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit, nequaquam irritum facit, hoc est, per semetipsum juravit.
Versus 37
"Scio," etc. Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis, et vera servitute peccati, et vera libertate per se filium, concedens istis, scilicet quod filii Abrahae sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahae, per imitationem fidei et justitiae, sed esse filios homicidae diaboli, quaerentes se occidere, et ita esse vere servos.
Versus 41
"Vos facitis opera." Jam innuit alium patrem quam Abraham, cujus filii sunt, non natura, sed imitatione.
"Nos," etc. Jam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui, et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dici, cum anima falsis diis subjicitur, mutant responsionem et tacent jam de patre Abraham, ne eis dicatur: Cur de eo gloriamini, cujus vitam non imitamini? et dicunt patrem Deum, volentes videre quid ad hoc posset eis dicere.
Versus 42
Versus 44
"Vos ex patre," etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichaei dicunt, sed imitando; unde et Judaeis dicitur: "Pater tuus Amorrhaeus est, mater tua Cethaea".
"Et desideria." Ideo filii diaboli quia "desideria patris vestri vultis facere," et occidere me in carne, quia non potestis in mente.
"Ille homicida." Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: "Lingua eorum gladius acutus".
"Quia non est in eo veritas." Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo.
Versus 50
"Ego autem." Audito convicio, "Daemonium habes," econtra de gloria sua hoc solum dicit: "Honorifico Patrem," omnia tribuendo ei, et ego non quaero gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, et "est qui quaerat et judicet." Duae sunt tentationes. Una probationis, de qua: "Tentat vos Deus". Alia deceptionis, de qua: "Deus intentator malorum est". Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in saeculum saeculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde: "Judica me, Deus, et discerne causam meam". Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quaerat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum saeculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quae est ab humana inflatione discreta.
Versus 51
Versus 54
"Respondit Jesus." Contra hoc quod dicunt: "Quem te facis?" refert gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est.