Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Vir erat in terra Hus." GREG. in Job, tom. I. "Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus."

GREG.

Ibid. " Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt."

ID., ibid. "Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur."

"Simplex." Necesse est ut simplicitatem columbae astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur.

"Timens Deum." Salomon: "Qui timet Deum nihil negligit ."

Ibid. "Item Salomon: "Qui in uno offendit, multa bona perdet ."Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quae et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident."

Versus 3

Ibid. "Ac familia multa." "Innumera turba cogitationum, quae quasi ancillae, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur."

Ibid. "Inter omnes," "id est, inter angelos orienti luci inhaerentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: "Oriens nomen ejus :"quos omnes superat Homo Deus."

Versus 4

"Et faciebant convivium," etc. Ibid. " Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet."

"Per domos, unusquisque," etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiae, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Graecos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide.

"Tres sorores," id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his laetitia fit menti, adest etiam quaedam securitas, inde torpor. Ergo subdit: "Cumque in orbem transissent dies." Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quae mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat.

Versus 5

"Cumque in orbem," etc. In orbem dies convivii transeunt, cum praedicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de praedicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpae inesse potuit.

Ibid. " Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quae expleta indigent expiationis."

Ibid. " Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitae tegat."

Versus 6

"Quadam autem die." GREG., lib. II, Moral., cap. 2. "In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die coepta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahae, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Israel infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate aeris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum praedicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem."

Ibid. " Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur."

"Affuit inter eos." Ibid. " In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut caecus non videt lumen quo illustratur."

"Inter eos etiam Satan." Quia bonis Dei cogitationibus quae ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: "Unde venis?" quod dicere, est ejus insidias aperire nobis.

Versus 7

"Circumivi terram." Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: "Nunquid considerasti servum meum," quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanae laudat: unde ipse gravius contra saevit, dicens: "Nunquid frustra?" quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quae bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: "Ecce universa substantia quam habet in manu tua est."

"Cui dixit Dominus," etc. Ibid. " Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiae suae aestibus anhelare."

"Unde venis?" Non quaerit a bonis, quia non quaerimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo « unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare.

"Circumivi terram." Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in coelo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiae volatu corruit, pressus nimis gravedine suae malitiae. De membris quoque ejus dicitur: « In circumitu impii ambulant, id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.

Versus 9

"Nunquid frustra Job timet Deum? etc." Ibid. "Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quae passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit."

Versus 10

"Nonne vallasti?" Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non praesumpsit.

"Possessio illius crevit." Ibid. "Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit."

Versus 11

"Sed extende," nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quae ab ipso est: potestas justa, quae a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem.

"Manum." Ibid. "Queritur quod numerus fidelium praedicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere."

"Tange." Ibid. "Quia exteriora sunt quae petit conteri, nec multum putat nisi animam laedat."

"In faciem." Facies Domini respectus est gratiae. Dicit ergo: si data quae amat subtrahis, respectum, scilicet gratiae tuae, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.

Versus 12

"Dixit ergo Dominus." Ibid. "Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit."

"Ecce omnia quae habet," etc. Pia dispensatione relaxat et refraenat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quae divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet.

"Ecce universa . . . tantum in eum, etc.," id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo.

Versus 11

"Sed extende." Ibid. "Per passiones peccare posse Christum putavit."

Versus 12

"Ecce universa quae habet in manu tua sunt." Manus Satanae non potestas, sed tentatio: prius Judaea, quae possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa.

"Egressus." Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur.

"Egressus Satan." Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii.

"Egressusque a facie." Quia, dum usque ad cor praevalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit.

Ibid. "Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: praenuntiatio tribulationis est laetitia satietatis."

Versus 13

« Cum autem quadam die filii et "filiae, etc." Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturae sacrae deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: "In viam gentium ne abieritis ."

"Comederent et biberent, etc." Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio coelesti aestuare.

"Fratris sui primogeniti, etc." " Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid praeoccupata mens perdidit, afflicta recipiat."

Versus 14

"Boves arabant, etc." Ibid. "Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinae simpliciter viventes; hae juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabaei captivantes, id est daemones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiae, gladio, id est desperatione aeternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: "Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam ;"quia dum fiunt mala quae praedixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera praedixisse cognoscitur."

Versus 15

"Et pueros." Pueros vocat cautelam illam diligentiae, per quam his providet, quae et in eo percutitur.

Versus 16

"Ignis Dei cecidit e coelo." Coelum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiae cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum.

Ibid. "Oves cogitationum innocentia. Ignis de coelo, id est, ab aereis potestatibus flamma livoris irruit, et saepe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat."

Versus 17

"Chaldaei fecerunt," etc. " Chaldaei interpretantur feroces, etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc."

"Camelos, etc." " Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat."

"Ut nuntiarem tibi, etc." Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent haeredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat.

Versus 18

"Filiis tuis, etc." GREG. "Filii et filiae (ut dictum est) sunt apostoli et plebes subditae, qui in Judaea Scriptura vescebantur."

Versus 19

"Ventus," id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judaeorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisaeos, commovit. Domus, id est, Judaea in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: "Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ," Et de apostolis: "Proximi mei a longe steterunt ." Et: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves ," etc.

Versus 18

"In domo fratris," id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quaerit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis praesunt, servire laetitiae conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus praevidet.

Versus 19

"Repente ventus." Ibid. "Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiae suae elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit."

"A regione deserti." " Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in aere monstrat, ventus irruit."

Versus 20

"Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua." Ibid. " Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat."

"Et tonso capite." " Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinae potentiae consentire ostenderet."

"Corruens in terram." GREG. "Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: "Nudus egressus sum de utero matris meae."Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat."

Versus 21

"Nudus egressus sum." Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit praevidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei.

"De utero matris meae." Mater Christi Synagoga est, quae in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litterae reliquit, et se conspicuum Gentibus praebuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Israel Deus innotescet.

"Dominus dedit." Judaea dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit.

"Sicut Domino placuit." Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.

Versus 22

"In omnibus his non peccavit Job." Ibid. " Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit."

PrevBack to TopNext