On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 3
Versus 4
"Pellem pro pelle." Diabolus per miracula Filium Dei, sed propter humilia purum hominem putavit. Hunc ergo judicans ex aliis, qui in loco pastorum aliena damna contemnunt, quasi non motum multis subtractis, quasi quae extra se sunt, dolore propriae carnis tentat, quasi pro se doleat, qui non pro aliis. Hoc cum fieri petit, dicit desideriis; haec et per membra verbis et desideriis intulit, per quae dixit: "Mittamus lignum in panem ejus ,", id est, configendo corpori ejus stipitem crucis adhibeamus.
Ibid. "Pellis pro pelle datur, quia saepe, dum ictus contra oculum venit, manum opponimus, ut potius in ipsa quam in teneriori vulneremur: hoc consuete fieri sciens, dicit: "Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo"Quasi, ideo Job extra se tot flagella aequanimiter sustinet, quia ne ipse feriatur, pavet: et cura sui minus de suis sentit; unde ipsum ferire expetit: "Mitte manum tuam,"quod Deus recte permittit, ut saepe victus obmutescat."
Versus 5
Versus 6
"Ecce in manu tua est." Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, saeviendo pervenit.
Versus 9
"Dixit autem illi uxor sua." Ibid. " Primam diaboli tentationem ostendit, etc., usque ad sed in asperitatem dilabuntur."
"Adhuc tu permanes in simplicitate tua." Simplicitatem arguit, quod terrena despicit et aeterna cupit, quasi dicat: Quid simpliciter aeterna petis et super his male gemis, excidens (aeterna despice) et mala praesentia, vel moriens evade. Sed haec passi sunt illi forma rectitudinis. Unde ait: "Quasi una de stultis, etc.," ferientes extra sustinent, perversos intus docent: ibi fortes, hic misericordes: ibi adversos repeliunt, hic suos protegunt; et grande est in acie hoc utrumque facere.
Versus 10
"Quasi una de stultis, etc." GREG. "Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed "de stultis mulieribus:"quod pravum sapit, accidentis stultitiae est, non conditione naturae."
"Si bona suscepimus, etc." Ibid. "Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in laetis temperat ab elatione praevisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum."
"In omnibus his," etc. Ibid. "Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias."
Versus 11
"Igitur." Ibid. " Amici haereticos significant, etc., usque ad hypocritae nolentes esse, sed videri docti."
"Audientes." Non dicit audientes, ideo quod vitia haec audiant, sed diabolus qui per ista tentat haec intelligit.
"Tres amici." Numerus iste moralis vel mysticus tres turmas Chaldaeorum significat, id est, impugnationem quae fit in opere, lingua, et cogitatione, haec enim omnia impugnat.
Versus 12
"Cumque elevassent procul oculos." " Qui in imo sunt oculos levant, etc., usque ad quasi hostes per intentionis hostiam in amicos mutamus."
"Exclamantes ploraverunt." Quia speciem percussi plaga mutaverat, speciem consolatorum spontaneus dolor immutat: quia dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori, sed haerens trahit. Ideo, videntes corpus scissum, vestes scindunt; videntes mutatum, capita foedant pulvere, ut facilius Job audiat eos, dum aliquid de sua afflictione in eis videt. Videndum tamen est consolatori, ne nimis dolens afflictum gravet, et dolentem desperare faciat: forsitan amici Job nimis doluerunt, nescientes mentem percussi, quasi ille a corde cecidisset.
"Sparserunt pulverem." Pulvis terrena intelligentia; caput, mens; coelum, praeceptum supernae locutionis. Pulverem super caput in coelum mittere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Dies intelligentia, nox ignorantia, septem universitas. Sedent ergo, id est, condescendere se simulant infirmitati Ecclesiae; et in his in quibus verum lumen intelligunt, et in his in quibus habent ignorantiam, et sic dolos deceptionis parant.
Versus 13
"In terra." Quia speciem humilitatis ostendunt, ut superba suadeant. Vel terra est incarnatio Christi, quam quidam haeretici non negant, sed vel de deitate, vel de incarnationis qualitate discordant a nobis: quia ergo illam non negant, quasi cum Job in terra sedent.
"Diebus et noctibus." Quia vel in hoc, quod vere, vel in hoc quod stulte sapiunt, incarnationi non contradicunt.
"Nemo loquebatur ei verbum." Quia tunc tacent hostes, si filios Dei praedicando generare negligimus: sed si recta loquimur, tunc graves contumelias ingerunt, in vocem doloris contra nos erumpunt. Loquuntur quidem semina errorum: cum corda fidelium torpere vident: sed cum vident alta sapere, de aerumna saeculi dolere, ad coelum reditum quaerere, circumspecte linguam fraenant.