"Taedet animam meam vitae meae." Ibid. "Cum autem haec vita vilescit amore coelestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est:"
"Dimittam eloquium" quo utebar in defensione mea.
"Adversum me," quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit:
"Loquar in amaritudine," ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex poenitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est:
Versus 2
"Dicam Deo: Noli me condemnare," quia poena mea exstinguit tua supplicia.
"Indica mihi cur me ita judices," id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quaero; scio enim quod non injuste.
"Cur me ita judices." " Duobus modis hic judicat. Vel poenam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:"
Versus 3
"Nunquid bonum." " Interrogatio haec negationem exigit, etc., usque ad quia infirmum considerat."
"Opus manuum." Quasi impie non perdis quem gratuito fecisti.
"Impiorum," id est malignorum spirituum, qui cum ad vitam redire nequeunt, socios ad mortem quaerunt, quorum consilium fuit, ut Job rectum in prosperis, frangerent adversis; sed Deus supra vires non sinit tentari.
Versus 4
"Nunquid oculi carnei." Oculi carnis non nisi aliqua facta in tempore agnoscunt, quia et cum tempore clauduntur, et humanus visus quodlibet opus sequitur, non praecurrit.
Versus 5
"Dies." Dies quoque et anni hominis differunt ab aeterno: cui nihil praeterit, nihil est futurum, sed omnia conspicit praesentia.
Versus 6
"Ut quaeras iniquitatem meam." Et ita scias quod nihil impie feci, quasi humiliter quaerat: cur in tempore per flagella probas, quem apud te perfecte et ante tempora scisti?
Versus 7
"Cum sit nemo" Ibid. "Quasi, quid restat tibi nisi parcere, cui nemo potest obviare? Quo enim nullus potest tuam vindictam retinere, eo facilius pietas debet parcere; ut autem placetur, quia nostrum opus non possumus, suum opus ei offeramus."
Versus 8
"Manus tuae." Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti.
"Fecerunt." Secundum animam.
"Totum in circuitu." " Secundum corpus, etc., usque ad cum de caeteris dixit tantum: "fiat.""
"Et sic repente." Quasi quem tanta dignitate praeponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quae est per spiritum? est infirmitas per carnem, quae moveat pium judicem, unde dicit:
Versus 9
"Memento, quaeso," etc. Unde venialis est culpa, cum irremissibilis sit in angelo, qui robustus fuit. Lutum est, cum aqua terram infundit: ita homo, cum anima rigat carnem, cujus mortem aperte subdit:
"Et in pulverem," etc. Quasi: vide materiam et poenam, et culpae parce; quia qualitatem hominis conditi protulit, subdit ordinem propagationis, unde dicit:
Versus 10
"Nonne sicut lac," etc. Factus homo ut lutum, propagatus autem sicut lac mulgetur semine, ut caseus coagulatur in carne. Carne et pelle induitur, ossibus et nervis solidatur. Post creationem corporis, quod minus est, subditur mira aspiratio vivificationis.
"Nonne sicut lac," dum mens per Spiritum Dei et vetustate trahitur sicut lac mulgetur, quia in quadam inchoatione formatur; sicut caseus coagulatur, cum pinguescens cogitationibus stringitur, ut jam non defluat desideriis, sed in uno amore solidetur. Sed contra haec rudimenta caro ex veteri usu murmurat.
Versus 11
"Pelle et carnalibus." Id est carnalium motuum obsidione mens vallatur; qui autem exterius laxat ad bella, intus roborat per ossa virtutum, ut humilis sit et fortis. Ideo autem Deus recte vivendi rectitudinem tribuit, quia praeteritis delictis parcit.
Versus 12
"Vitam et misericordiam." Ibid. "Sed haec bona frustra dedit, nisi ipse custodiat, unde subdit:"
"Et visitatio tua." " Eadem de interiori homine,etc., usque ad dona Dei cogitat subtilius."
"Vitam et misericordiam." Ibid. " Vita datur cum malis mentibus, etc., usque ad postquam, de se dixit dona misericordiae generaliter, subdit:"
Versus 13
"Tamen scio, quia universorum memineris" quod dicitur, cur de me trepido, qui omnes gentes colligendas scio.
"Licet haec celes in corde." Ibid. "Quia adhuc non indicas aperto sermone. Certi de venia, solent prioris nequitiae memoria tangi, et illicita cogitatione nolentes pulsari, unde subdit:"
Versus 14
"Si peccavi." " Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant."
Versus 16
" Propter superbiam. ยป GREG. Leaena dum catulis escam inhianter quaerit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit."
Versus 17
"Multiplicas iram tuam adversum me," id est, multiplicem ostendis, quia et si ille bonos flagellat, quid erit impiis? Sic multiplici ira praevisa, homo ad se redit, et prava punit.
Versus 19
"Fuissem quasi non essem, de utero." Ibid. "Idem quod ibi dictum est: "sicut abortivum absconditum,"etc., vel, qui concepti non viderunt lumen."
Versus 20
"Nunquid non paucitas dierum meorum." Ibid. "Non capiat me delectatio praesentis vitae, quia cito transit."
"Dimitte ergo me . . . dolorem meum." Ibid. " Id est flagella tempera, etc., usque ad quod maxime facit praevisio inferni, unde ait:"
Versus 21
"Antequam vadam." Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur.
"Antequam vadam." Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam.
"Non revertar." Ibid. "Quia damnatos ultra misericordia non liberat."
Versus 22
"Miseriae et tenebrarum." Quia foris dolor cruciat, quos caecitas mentis intus obscurat; vel, ibi nemo ultra ad lucem redit, sicut in ista: ubi etsi sit miseria per conversionem licet reverti ad lucem.
"Umbra mortis." Mors est separatio a Deo; umbra obscuritas ejus; quia ignis poenalis cremationem habet, et non lucem, ut in utroque puniantur, qui in utroque peccaverunt.
"Nullus ordo." Ibid. " Non quod Deus non ordinet, usque ad qualitas rerum non servatur. Unde et addit:"
"Sempiternus horror." " Hic timor est futuri mali, etc., usque ad ne venirent ad tormenta quos in poena videret qui Lazarum vidit."