On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 1
"Et respondens Job ait." GREG. in Job. "Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quae dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse: "Nunquid Deus supplantat judicium": et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostrae virtutis (si districte judicetur) vitium est."
Versus 3
Versus 5
"Qui transtulit montes," etc. Ibid. "Dicta generaliter confusione superbiae, quae poena maneat elatos in interitu Israel ostendit. Transtulit montes, sanctos praedicatores a Judaeis ad gentes, quod nescierunt Judaei, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras."
Versus 9
"Qui facit arcturum." Ibid. " Nominibus philosophorum utitur, etc., usque ad imo ut arcturus versatur, erigitur."
Versus 10
Versus 12
Versus 15
Versus 16
Versus 17
"In turbine etiam conteret me." Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur.
"Turbine:" quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait:
"Multiplicabit vulnera mea." Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: "Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei."
"Sine causa." Pro aestimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Haec etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens praevidit, et praevidens pertulit, unde ait: "Et multiplicabit vulnera mea sine causa," quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.
Versus 21
Versus 27
"Cum dixero: nequaquam." Ibid. "Israel ut prius noluit loqui, cum quem praedixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiae ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus aeternis."
Versus 27
"Nequaquam ita loquar." Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quae alta quaerebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quae de se sunt, caecatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: "Verebar omnia," etc.
Versus 29
Versus 30
Versus 31
"Intinges" id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus.
Versus 35
"Loquar et non timebo eum." Ibid. "Jam non habet metum, sed ut ad patrem affectum. Ecce baculus, id est timor legis missus non suscitat puerum; sed ipse Elisaeus, puero contemperatus, et septies aspirans, id est per amorem spiritus."
GREG. "Respondere" "est factis digna recompensare, sed beneficiis Dei nemo serviliter timens respondet? Tantummodo qui per fiduciam amoris non timet digna ei reddi obsequia. Non est purus, qui mala ageret, si liceret. Amanti autem est taedium hujus vitae, quae prius dulcis erat etiam moerens eam tolerat."