Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Versus 1

"Homo natus de muliere." GREG. "Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam."

Versus 2

"Qui quasi flos egreditur." Quia nitet in carne:

"Conteritur," quia redigitur in pulverem et putredinem.

"Et fugit velut umbra." Non soli fugienti, sed umbrae hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit.

"Et nunquam in eodem statu," etc. Ibid. "Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitae credit."

Versus 3

"Et dignum ducis super hujuscemodi," etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre

Versus 4

"Quis potest facere," etc. " Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum."

Versus 5

"Breves dies hominis," etc. Ibid. ", quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur."

"Constituisti terminos ejus." GREG. in Job. l. XII. "Nulla enim quae in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt."

Versus 6

"Recede paululum ab eo." Recede, id est, jam flagella praesentis vitae subtrahe, et bona aeternae quietis ostende

"Donec optata veniat," quando aeternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit

Versus 7

"Lignum habet spem." etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc praeire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum praefertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, aeternae vitae viriditate recuperatur.

"Et rami ejus pullulant," quia ex passione justi fideles viriditatem vitae spiritualis accipiunt.

Versus 8

"Si senuerit in terra radix." Ibid. "Radix justi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit: quae apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur: "Et in pulvere truncus emoritur,"quia inter manus persequentium corpus ejus exanimatur."

Versus 9

"Ad odorem aquae germinabit," etc. Quia per afflatum Spiritus, in electorum cordibus, exemplo sui operis, germen virtutis facit.

"Et faciet comam," etc. " Succiso trunco comam facere, etc., usque ad fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius viruerunt."

Versus 10

"Homo vero cum mortuus fuerit." Ibid. "Ipsa autem amissione justitiae homo moritur, veste innocentiae in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: "ubi ergo est,"qui in ejus amore non est, ubi "verum esse"est?"

Versus 11

"Quomodo si recedant aquae de mari." " Mare mens hominis est, etc., usque ad modo dulcedine prosperitatis replemur."

Versus 12

"Donec atteratur coelum non evigilabit." Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit.

Versus 13

"Quis mihi hoc." Ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, illic conditoris protectionem postulat.

"Constituas mihi tempus in quo recorderis mei." Adventum Redemptoris ad inferos petit.

Versus 14

"Putasne mortuus homo rursum." " Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret."

"Cunctis diebus." Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.

Versus 15

"Vocabis me et ego respondebo." Tunc vocanti Deo veraciter respondemus, quando ad summae incorruptionis jussum incorruptibiles resurgemus.

"Operi manuum tuarum porriges dexteram," ac si dicat: Idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tuae potestatis erigetur; vel dextera, Filius dicitur, qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.

Versus 16

"Tu quidem gressus," etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic poenitentibus misericorditer relaxat.

"Dinumerasti, sed parce." Dinumerat, dum nos ad singula quae fecimus deflenda convertit; parcit, quia quae punivimus, non punit, unde adhuc subdit:

Versus 17

"Signasti quasi in sacculo," etc. Ibid. " In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat."

Versus 18

"Mons cadens defluit." Ibid. " Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis."

"Saxum," id est mens justi fertur,

"De loco," id est, de justitia ad culpam nimio impulsu.

Versus 19

"Lapides," id est fortitudinem, "aquae" assidua blandimenta.

"Terra," quae sanctificat.

Versus 20

"Roborasti eum paululum," etc. Ibid. "Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit; sed in hac brevitate ubi roboratus est, colligit, unde in perpetuitate inveniat; vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat."

"Immutabis faciem ejus, et emittes." " Facies hominis, etc., usque ad transire ad aeterna nolens cogitur."

Versus 21

"Sive nobiles fuerint filii." Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animae in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt.

Versus 22

"Attamen caro ejus dum vivit dolebit." Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam qui spiritualiter vivunt.

"Et anima illius super." Dignum enim est ut in se semper homo moerores inveniat, qui relicto Creatore in se gaudium quaerebat.

PrevBack to TopNext