"Nunquid sapiens respondebit?" GREG. "Cuncta quae in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant."
"Et implebit ardore." Ibid. "Qui etiam quae se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit:"
Versus 3
"Arguis verbis eum." Ibid. "Et nullum putant habere timorem Domini, nisi eum quem ad stultitiam suae professionis traxerunt, unde addit:"
Versus 4
"Quantum in te est," etc., dicitur, id est abstulisti. Ac si diceret: De tua justitia praesumens, Creatoris tui gratiam despicis deprecari. Cum haeretici vera mala contra bonos non inveniunt, fingunt quae redarguant, ut justi videantur.
Versus 5
"Docuit enim iniquitas." GREG. "Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur."
"Imitaris linguam blasphemantium" Ibid. "Haeretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam haec confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait:"
Versus 6
"Condemnabit te," etc. Aliquando vero quasi rationando comprimere volunt, unde:
Versus 7
"Nunquid primus homo." " Haec autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras."
Versus 9
"Quid nosti." Ibid. "Haec verba patenter ostendunt ex qua mentis elatione prodeat quidquid quasi ad dominicam defensionem sonat."
Versus 10
"Et senes et antiqui." Haeretici, quia sua non possunt astruere ratione, auctoritate antiquorum nituntur defendere apud stultos: et doctores Ecclesiae dicunt sibi magistros fuisse.
Versus 11
"Nunquid grande est?" Sequitur: "Quid te elevat cor tuum." Saepe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant.
Versus 13
"Quid tumet contra Deum spiritus?" Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quae humili corde proferuntur; et sicut gravis culpae est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est.
"Hujusmodi sermones." Ibid. "De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quae vere fecerat humiliter dixit; saepe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisaeus qui se justificat in opere, et Ezechias qui se justificat in cogitatione."
Versus 14
"Quid est homo?" Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est.
"Et ut justus appareat natus," etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quae injustitiae propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.
Versus 15
"Et coeli non sunt mundi." Hoc coelorum nomine repetiit, quod sanctorum appellatione signavit, qui ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt.
Versus 16
"Quanto magis abominabilis." Ibid. "Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculae."
"Inutilis," propter justitiam perfectae vitae; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.
Versus 17
"Ostendam tibi." Quia cum minori auctoritate docet is qui audita, quam is qui ea quae viderat, loquitur, ut fortiorem auctoritatem sibi Eliphaz arrogaret, dicit:
"Quod vidi narrabo tibi." " Proprium arrogantis, etc., usque ad quas auctoritate Patrum munit."
Versus 18
"Sapientes confitentur." " Ecce audacia haereticorum, etc., usque ad corda transiisse alienum, id est diabolum. Ecce sententiae."
Versus 20
"Cunctis diebus." Solent etiam electi in quibusdam diebus superbire, sed priusquam vitam finiant, ab elatione corda commutant; impius vero diebus omnibus superbit, et sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat.
"Et numerus annorum tyrannidis ejus." " Proprie tyrannus, etc., usque ad cujus vita sub incertitudine tenetur?"
Versus 21
ยซ Sonitus terroris semper.
Ibid. "Prava mens semper in laboribus est, sicut bona semper tranquilla: quia aut molitur mala quae in ferat, aut metuit, ne sibi haec ab aliis inferantur."
Versus 22
"Non credit quod reverti possit de tenebris ad:" quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.
Versus 23
"Cum se moverit," etc. " Panis hic stipendium praesentis vitae, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit."
Versus 24
"Terrebit," etc. " In omni quod iniquus agit, etc., usque ad si ei forte defuerit, quod ex fallacia opponat."
Versus 25
"Tetendit," etc. Ibid. " Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis."
Versus 26
"Cucurrit," id est in malo opere obstaculum de adversitate non habuit.
"Et pingui cervice armatus est." Pinguis cervix est opulenta superbia affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta.
Versus 27
"Operuit faciem ejus." Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit.
"Et de lateribus ejus." Ibid. "Latera divitum sunt qui eis adhaerent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet."
Versus 28
" Habitavit in civitatibus. ยป Quia civitas a conversatione conviventium appellatur, etc., usque ad ostendunt procul dubio quia de aedificio vitae ceciderunt."
Versus 29
"Non ditabitur," quia superbi cogitatio ab auctoris sui gratia non inhabitabitur.
"Nec perseverabit." Ibid. "Ac si dicat: Hoc quod habere videtur, exterius transit, et illud quod transire non poterat, interius non habet."
"Nec mittet in terram," quia velut ad levem flatum, sic ad motum occultae sententiae vita ejus eruitur; vel, "in terram non mittet," etc., quia nunquam ad aeternae vitae desiderium cordis sui cogitationem plantat.
Versus 30
"Non recedet de tenebris." Quia enim lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit.
"Ramos ejus," etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis aestuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant.
"Et auferetur spiritu," quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.
Versus 31
"Non credet." " Quia eleemosyna eum redimere, etc., usque ad quia non redimit animam quam a vitiis non compescit."
Versus 32
"Antequam dies ejus." GREG. " Quia longos animo, etc., usque ad indisciplinatis obviat mors."
"Manus ejus" ab omni bona operatione siccantur.
Versus 33
"Laedetur quasi," etc. " Si florentem vineam, etc., usque ad in sancto studio a fructu alienos facit, unde subdit:"
"Et quasi oliva projiciens." " Oliva cum in flore est, etc., usque ad ut nequeant discernere qua intentione quid faciant."
Vel in primo flore. Infirmus regere vel inferiora agere non debet, quia in terrenis actibus frigescit. Vel, cum placere videt quae agit, ardentius eadem bona operatur, et quasi in sancto studio fervet, unde aestu perit.
Versus 34
"Congregatio enim hypocritae," etc. Congregant hypocritae bona opera, sed eorum sterilis est ipsa congregatio, quia per hoc quod agunt, fructum recipere in aeterna retributione non appetunt.
"Et ignis devorabit tabernacula eorum," etc. Corpora in quibus animae eorum habitant, tabernacula dicit: quae hic desiderium laudis, postmodum autem concremabit ignis gehennae.
"Tabernacula." Cogitatio est tabernaculum, in qua mens habitat, quam aestus avaritiae vastat. Vel, cor tabernaculum dicit, quod consumit ardor laudis. Vel, corpus est tabernaculum animae, et qui hic ardent mente, ardebunt carne ignibus gehennae.
Versus 35
"Concepit dolorem." Cum perversa cogitat, iniquitatem parturit, cum explere coeperit, concepit. Mens etiam hypocritae nunquam vacat a malo, quia quae appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit, unde et dolos parat ut solus aestimationem capiat.
"Uterus ejus praeparat dolos," id est mens, in qua cogitationes generantur, majorem malitiam contra proximos concipit, quanto solus prae omnibus videri innocentior quaerit: hoc dicit, quia percussum Job pro hypocrisi putavit.