Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 1

"Spiritus meus attenuabitur." GREG. "Attenuatur spiritus electorum timore judicis, et si quas in se carnales cogitationes inveniunt, poenitentiae ardore consumunt. Spiritus autem iniquorum per tumorem elationis crassescit."

"Et solum mihi superest sepulcrum." Pene mortuum se considerat, quia moriturum se minime ignorat unde sequitur:

Versus 2

"Non peccavi." Non intantum peccavit, ut haec flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est. Vel, caput, hoc dicit, qui sine culpa, poenam culpae, id est, amaritudinem passionis suscepit.

Versus 3

"Pone me juxta te." Per ascensionem; post quia Judaea commota est in discipulos, addit: "Cujusvis manus." Quia jam frustra agunt contra eum, qui sedet in coelo.

Versus 4

"Cor eorum longe." Si enim disciplinae custodiam nossent, nequaquam Redemptoris praecepta contemnerent.

"Propterea non," etc. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam student, semper per desideria in imis jacent, nec mentem ad spem coelestis patriae erigunt.

Versus 5

"Praedam pollicetur," etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus "socii" sunt apostatae angeli, qui cum eo ceciderunt.

"Filii," sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiae operatione generantur.

"Praedam igitur sociis pollicetur," quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas.

"Oculi filiorum ejus deficient." Ibid. " Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur."

Versus 6

"Posuit me." " Omnis qui flagello percutitur, etc., usque ad eamque poenam suo optat adversario quam evenisse conspicit justo."

Versus 7

"Caligavit ab indignatione." Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes praevalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: "Et membra mea quasi in nihilum." Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse poenitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitae nocuerit bonum, quod inchoaverunt.

Versus 8

"Stupebunt justi super hoc." Hoc est quod dixerat "caligavit ad indignationem oculus meus."

"Et innocens contra hypocritam suscitabitur." Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque praedicando quae recta sunt, despiciendum esse caeteris denuntiat.

Versus 9

"Et tenebit justus viam suam." Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur, ipse ad amorem coelestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur.

"Et mundis manibus addet fortitudinem." " Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quae sibi cum reprobis communia esse non possunt."

Versus 10

"Igitur omnes vos." Postquam exteriores provectus malorum, bonorum vero interiores intulit, exhortatur electos, ut convertantur, deserendo mala, et veniant, bona faciendo.

"Et non in vobis." Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis.

Versus 11

"Dies mei transierunt." "Dies," prosperitates: "Cogitationes cor torquentes," curam terrenae felicitatis dicit: quae quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hae cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.

Versus 12

"Noctem verterunt in diem." Dissipatae cogitationes "noctem in diem" vertunt, quia justis nonnunquam amplius placet ex adversitate mala perpeti, quam ex prosperitate terrenae dispensationis cura fatigari.

"Et rursum post tenebras." Ibid. " Lux post tenebras speratur, etc., usque ad et justorum animas in perpetua jam sede collocaret."

Versus 13

"Si sustinuero." " Priores sancti sustinere adversa poterant, etc., usque ad in inferno sibi requiem praeparasse."

Versus 14

"Putredini dixi." " Putredinem, patrem dicit, etc., usque ad ut quasi quibusdam vermibus sic inquietis cogitationibus in mente fatigemur."

Versus 15

"Ubi est ergo nunc praestolatio mea." Praestolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quaerebant: unde hic additur, nunc: "Et patientiam meam quis considerat?" Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suae gratiam differre.

Versus 16

"In profundissimum infernum descendent omnia mea." " Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi praestolabatur."

"Putasne saltem sibi erit requies mihi?" Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis praeconia et ipse judex qui percutit, clamat.

PrevBack to TopNext