On this page
Caput 16
Caput 16
Versus 2
Versus 3
Versus 4
Versus 9
"Rugae meae," etc. Rugae Ecclesiae sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suae malitiam non emendant.
"Et suscitatur falsiloquus adversus faciem," etc. Ibid. "Dum praedicationi ejus aperte contradicere non praesumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiae tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit."
Versus 10
"Collegit furorem suum." Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte saevierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quae exerceat providet.
Versus 11
"Aperuerunt super me ora," etc. Ibid. "Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem praedicare non metuunt, et praedicamenta rectae fidei irrident."
"Percusserunt maxillam meam." Maxilla Ecclesiae, sunt sancti praedicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi praecipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos poena satiat, quae mentem Ecclesiae praecipue cruciat, vel castigat.
"Maxillam meam." Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices praecones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora praeconum magna ostendunt miracula.
Versus 13
"Ego ille quondam opulentus." GREG. "Infirmorum mentem designat, quia dum adversa praevidere nesciunt, tanto eis graviora sunt, quanto ab eis inopinata tolerantur. Vel, in quibusdam, eisdem retro labentibus haec Ecclesia patitur, qui post doctrinae opulentiam aliquando subitis vitiis convertuntur."
"Tenuit cervicem meam." Cervix, hic libertatis erectionem significat, quam hostis "tenet" persecutionis tempore;
"constringit," dum infirmi vera quae sentiunt praedicare libere non praesumunt. Vel, cervicem suam dicit eos, qui in Ecclesia sub occasione defendendae rectitudinis vitio elationis deserviunt: quam hostis districtione suae persecutionis inclinat.
"Et posuit me quasi in signum." Ibid. "Signum ad hoc ponitur, ut sagittarum emissione feriatur. Fidelis itaque populus in signum hosti suo ponitur, quia eum semper suis ictibus impetit, cum suis persecutionibus affligit, unde Apostolus: "Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus ."Ac si aperte dicat: Quid in hoc tempore vulnera nostra miramini? qui si aeterna gaudia quaerimus, ad hoc venimus ut feriamur."
Versus 14
"Circumdedit me." Ecclesia lanceis ab hoste suo circumdatur, quando in membris suis ab impugnatore calido tentationum jaculis ab omni parte impetitur.
"Convulneravit lumbos meos." Cum hostis fidelem populum ad luxuriam pertrahit, hunc in lumbis ferit.
"Convulnerare" autem dicitur, quia quod nobis male suggerit, nos sequentes ex propria voluntate implemus, et quasi cum ipso nos pariter vulneramus.
Versus 17
Versus 19
"Terra ne operias sanguinem meum." Peccanti homini dictum est: "Terra es et in terram ibis;" quae se terra Redemptoris nostri sanguinem non abscondit quia unusquisque peccator redemptionis suae pretium sumens, confitetur ac laudat, et quibus valet proximis innotescit. Terra etiam sanguinem ejus non operuit: quia sancta Ecclesia redemptionis suae mysterium in cunctis jam mundi partibus praedicavit.
"Neque inveniat in te locum latendi clamor meus." Ibid. "Clamor Redemptoris nostri est "sanguis redemptionis,"qui a fidelibus sumitur, qui, ut ait Apostolus, melius loquitur quam sanguis Abel: quia sanguis Abel mortem fratricidae petiit, sanguis Domini vitam persecutoribus impetravit. Qui clamor locum latendi invenit in nobis, si quod mens credidit, lingua tacet."