Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Versus 2

"Usquequo affligitis, etc." GREG. "Atteruntur boni sermonibus iniquorum, quando contra eos illi in verbis tument, qui aut in perversa fide, aut in pravis moribus jacent."

Versus 3

"En decies confunditis me." Ibid. "Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinae non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit."

"En decies" Ibid. "Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt."

"Et non erubescitis opprimentes me." Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.

Versus 4

"Nempe et si ignoravi." Scientia haereticorum non est cum eis, sed contra eos, dum inflat. Sed Ecclesiae ignorantia, quod arcana non potest penetrare cum ea est, quia pro ea, dum se humiliat; et quia haeretici quod quaerunt scire, elatio est, ut contra bonos docti videantur, subdit: vos contra ex me percusso contra vos deberetis erigi, timentes vobis deteriora. Bonus enim prius in se, postea in alios erigitur.

Versus 5

"At vos contra me erigimini." Id est, vosmetipsos redarguendos relinquitis, et me districtis sententiis increpatis.

"Et arguitis me." Quia qui eum justum ante flagella noverant, injustum esse ex ipsa jam sua percussione judicabant.

Versus 6

"Saltem nunc intelligite." Hoc Dominus de illo dixerat ( "commovisti me adversus eum frustra" ) quod ipse de se asserit: quia non aequo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non aequo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit.

"Quia Deus non aequo judicio." Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non aeque fieri dicit: alioquin diabolus vicit (in eo quod de beati viri culpa promiserat) quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat.

"Et flagellis suis me cinxerit." Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.

Versus 7

"Ecce clamabo vim patiens." Ibid. " Deus quid nobis profuturum sit sciens, etc., usque ad qui nec agenda queunt discernere."

Versus 8

"Semitam meam circumsepsit, etc." Circumseptam verberibus semitam suam vidit, cum transire ad securitatem cupiens, evadere flagella non potuit: et quasi in calle cordis ignorantiae tenebras invenit, qui cur ita flagellaretur, penetrare non potuit.

Versus 9

"Spoliavit me gloria mea." " Plane haec Job conveniunt, etc., usque ad quibus ruentibus latius cadit exercitus."

Versus 10

"Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsae arbori," etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et aeterna quae sperabat relinquit; et quia aliquando qui poenis territus justitiam relinquit, poenas tamen non evadit.

Versus 11

"Iratus est contra me." Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: "Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli ." Et quia saepe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:

Versus 12

"Simul venerunt latrones." Id est maligni spiritus, qui exquirendis hominum moribus occupantur: qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quae exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt.

"Et obsederunt in gyro tabernaculum," etc. " In gyro tabernaculum obsident, etc., usque ad omne corpus ejus ulceribus attriverunt"

Versus 13

"Fratres meos longe." Ibid. "Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et praesentem minime recognoscebant. Judaei etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiae incarnatum negabant."

Versus 15

"Inquilini domus meae." Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebatur "ancillae." Levitarum animae sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes.

"Et quasi peregrinus fui, etc." Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta: "Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ." Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed "colonus" est creditus: "Qui quasi viator ad manendum declinavit," quia paucos ex Judaea abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter coeptum peregit.

Versus 16

"Servum meum vocavi." Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit.

"Ore proprio decorabat." Qui autem ei tot praecepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.

Versus 17

"Halitum meum exhorruit uxor, etc." " Uxor Domini, etc., usque ad quae carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit."

"Et orabam filios uteri." Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut creati per saecula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.

Versus 18

"Stulti quoque despiciebant, etc." Quia dum legisperiti Deum despicerent, eorum incredulitatem turba populi secuta est. Relictis sapientibus, pauperes et stultos venerat quaerere: unde cum augmento doloris dicit "Stulti quoque;" pro quibus ergo stultitiam suscepi, Verbum caro factum, despiciebant me.

"Et cum ab eis recessissem." Quasi accedebat ad cor populorum Dominus, cum eis miracula demonstraret: et quasi recedebat, cum nulla signa ostenderet, et a miraculis quiescenti, praebere fidem nolebant.

Versus 19

"Abominati sunt me, etc." " Scribae et legis doctores, etc., usque ad de eodem legis doctorum ordine sequitur: "Et quem maxime diligebam." Ordo doctorum, qui prius in praedicatione serviens, maxime diligebatur: quem non solum ad non credendum, sed usque ad persequendum Deum turba secuta est. Et tunc factum est quod sequitur:"

Versus 20

"Pelli meae consumptis." " In ossibus fortitudo, etc., usque ad passionis tempore juxta se mulieres invenit."

"Carnibus" GREG. "Quae ossi haeserant, dum discipuli, licet infirmi, veritatis fidem populis praedicarent. Et cum sanctae mulieres ea quae necessaria erant exteriora corporis subsidia praepararent, quasi pellis extra manebant in corpore."

"Et derelicta." Dentes apostoli sunt; labia tantummodo circa dentes relicta sunt, cum de eo duo post mortem ejus ambulantes confabulari quidem noverant, sed praedicare jam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Sed jam ad propria verba Job revertitur.

"Tantummodo." Nec felicibus aliud est circa dentes quam labia: et sic patet hoc mystice dici.

Versus 21

"Miseremini mei." Piorum est cum ab adversariis patiuntur, non tam ad iram quam ad preces moveri. Tactum autem se manu Domini appellat, sicut ipse Satan dixerat: "Mitte manum tuam, et tange os ejus."

Versus 22

"Quare persequimini me." Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis.

"Sicut Deus." Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas saeviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri.

"Et de carnibus meis saturamini." Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari alienis carnibus quaerit. Vel, qui alienae vitae detractione pascunt alienis carnibus saturantur.

Versus 23

"Quis mihi tribuat, etc." Dura quae sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant aedificari.

"Quis mihi tribuat." Ibid. " Haec quoque Ecclesiae congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit."

"Quis mihi det, etc." Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeae populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quae pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judaeae populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judaea verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.

Versus 25

"Scio enim quod Redemptor, etc." Non ait conditor, sed Redemptor eam aperte denuntians, qui postquam omnia creavit, de captivitate passione sua nos redemit. Vivit autem qui inter manus impiorum occubuit.

"Et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum, etc." Ibid. " Quia resurrectionem, etc.,usque ad quo flore sacerdos esse ostenditur, qui pro nobis interpellat."

Versus 27

"Quem visurus sum, etc." GREG. "Caro nostra post resurrectionem eadem erit et diversa. Eadem per naturam, diversa per gloriam. Eritque spiritalis, quia incorruptibilis et palpabilis: quia non amittet essentiam veracis naturae."

"Ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non aliis." Expresse indicat veritatem resurrectionis: non enim alius moritur et alius resurgit (ut qui dicunt invisibile et impalpabile corpus futurum sicut Eutychius dixit) sed idem ipse.

"Reposita est haec spes mea in sinu meo." " Nihil nos certius habere credimus, etc., usque ad unde protinus subdit:"

Versus 28

"Quare ergo nunc." Perversi quia in lingua justi accusationem invenire appetunt, verbi radicem quaerunt, ex qua loquendi originem sumant, et ramos loquacitatis dilatent: sed tamen sanctus vir mala quae fugiant, miseratus ostendit.

Versus 29

"Fugite ergo." Ibid. "Faciem gladii fugere, est animadversionis districtae sententiam prius quam appareat, placare."

"Et scitote esse judicium." Omnis qui perverse agit, eo ipso quo hoc despicit, esse Dei judicium nescit.

PrevBack to TopNext