Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Versus 2

"Idcirco cogitationes." GREG. in Job., l. XV. "Ac si dicat: quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor."

"Et mens in diversa rapitur." Quando modo mala quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Job noverunt quidem recte vivere, sed judicia Dei subtiliter pensare nescientes, justos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur: ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt. Unde iste subdit.

Versus 3

"Doctrinam qua, etc." Ibid. " Quibus moderate praemissis, etc., usque ad et hoc invenio quod "laus impiorum, etc.""

Versus 4

"Hoc scio a principio." Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit, quam breve fuerit, videmus.

Versus 5

"Et gaudium hypocritae." Gaudium hypocritae in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita praesentis vitae laudem dum tangit, amittit.

"Ad instar puncti," quia laetitia pertransit, poena permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.

Versus 6

"Si ascenderit," id est, etsi coelestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris praedicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum foetore damnabitur.

Versus 7

"Et qui eum viderant, dicent." Ibid. "Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc saeculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in aeternitatis requie, de qua esse putabatur."

Versus 8

"Velut somnium avolans." " Vita hypocritae, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat."

Versus 9

"Oculus qui eum viderat." Locus hypocritae cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere.

"Neque ultra intuebitur." Quia linguae adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur.

Versus 10

"Filii ejus atterentur," etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt.

Versus 11

"Ossa ejus implebuntur." " Adolescentia hypocritae inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire."

Versus 12

"Cum enim dulce fuerit." Ibid. "In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandae locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret."

Versus 13

"Parcet illi et non." Malo quod diligit parcit, qui non hoc poenitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce.

BEDA. "Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam poenitet ut ab eo discedat."

Versus 14

"Panis ejus in utero." Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinae verbum, quod male quaerit, prave intelligit, et in haereses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in praesenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.

Versus 15

"Divitias." Sacrae legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet: quas Deus justo judicio de ejus memoria evellit.

Versus 16

"Caput aspidum." Ibid. " Aspis parvus est serpens, etc., usque ad velut ex lingua vipera occidit."

Versus 17

"Non videat rivulos." Ibid. " Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat."

Versus 18

"Luet quae fecit omnia." Persolvet enim in tormento ea quae hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in poena. Dicat ergo, "luet quae fecit omnia," nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.

Versus 19

"Quoniam confringens." Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit

Versus 20

"Nec est satiatus venter." Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur; nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari.

"Et cum habuerit quod concupierat." Majoris iracundiae est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit, quod Deo irascente concupivit.

Versus 21

"Non remansit de civitate ejus." Percusso hypocrita, de cibo ejus nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur, a cunctis quae possederat alienatur.

"Propterea nihil, etc." Quia de hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit.

Versus 22

"Cum satiatus fuerit, arctabitur." GREG. "Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat."

"Aestuabit, et omnis dolor." " Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur:"

Versus 23

"Utinam impleatur venter ejus, etc., pluat super illum bellum." " Bellum Deo pluere, etc., usque ad praevidere comtempsit."

Versus 24

"Fugiet arma." Ibid. " Surripit avarus aliena aliquando, etc., usque ad aeterni judicii se percussionibus ante ponit. Interim autem,"

Versus 25

"Gladius eductus," etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malae operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem,

"Vadent et venient," etc. " Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia surrogatur, etc."

Versus 26

"Omnes tenebrae absconditae sunt." Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet.

"Devorabit eum," etc. Ignis gehennae qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi.

"Affligetur relictus." Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in coelo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit.

Versus 27

"Revelabunt;" Ibid. "quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine, justorum vita et peccatorum pariter accusabit."

Versus 28

"Apertum erit." Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur.

"Detrahetur in:" quia vindictae tempore raptus ad supplicia, ab aeterni judicis vultu separatur.

Versus 29

"Haec est pars hominis impii." Cum enim Dei justitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit.

PrevBack to TopNext