"Respondens, etc. Nunquid Deo." GREG., in Job., l. XVI. "Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur; unde Eliphaz beati Job sermonibus pressus, ea dicit quae nullus ignorat; ait enim:"
Versus 2
"Nunquid Deo comparari?" " In comparatione etenim Dei scientia, etc., usque ad quasi descendendo subjungit."
Versus 3
"Quid prodest?" " In omni quippe quod bene agimus, etc., usque ad adhuc adjungit Eliphaz quod nullus ignorat."
Versus 4
"Nunquid timens arguet te?" Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos judicium suum proponat?
"Nunquid tibi arguet?" Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur.
Versus 5
"Et non propter malitiam tuam plurimam." " A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur."
Versus 6
"Abstulisti enim pignus." " Haec ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt."
Versus 9
"Viduas." " Dicunt haeretici plebes, etc., usque ad pro peccatis dicunt retribui er? Et hoc est, "Propterea circumdatus es laqueis.""
Versus 11
"Et putabas te." " Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam."
Versus 12
"An non cogitas quod Deus." " Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant."
Versus 15
"Nunquid semitam?" Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita saeculorum superbia. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitae desideria in elatione perambulant.
Versus 16
"Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes." " Qui praesentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium aeternum."
"Et fluvius subvertit fundamentum eorum." " Iniqui dum praesentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversae constructioni."
Versus 18
"Cum ille implesset." Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat.
"Quorum sententia procul." " Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis."
Versus 19
"Videbunt justi," iniquorum interitum.
"Et laetabuntur." Cum districto judici perfecta jam securitate inhaeserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.
Versus 20
"Nonne succisa." " Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur."
"Et reliquias eorum devoravit." Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.
Versus 21
"Acquiesce igitur." Culpa superbiae est, docere meliorem, quod saepe haeretici faciunt catholicis.
Versus 23
"Si reversus fuerit." Quia a justitiae aedificatione destructus es.
"Et longe facies." Corpus animae accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis.
Versus 24
"Dabit pro terra." Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimae claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat "silicem" robusti operis, et "pro silice torrentes aureos."
"Pro." Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis.
BEDA. " Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum."
Versus 25
"Eritque Omnipotens contra." Ibid. Saepe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus: dum malignos spiritus a te repulerit, divini in te eloquii talentum lucidum excrescet.
Versus 26
"Tunc super." Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacrae Scripturae satiari.
"Et elevabis ad Deum." Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere.
Versus 27
"Et vota tua reddes." Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quae obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur.
Versus 28
"Decernes." Res decernitur et venit, cum virtus, quae ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur.
"Et veniet." Eadem promittunt haeretici afflictis, si eos sequantur.
"Et in viis." In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suae claritatis aspergere.
Versus 29
"Qui enim humiliatus." Quia qui se humiliat, exaltabitur.
"Et qui." Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiae in oculis esse solet.
Versus 30
"Salvabitur innocens." Quia quando hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.